Latin
232
Jeremiah Horrocks, Ieremiae Horrocii opera posthuma 232
Unproofread scanNot analysed yet
Ex hoc tamen incertitudinis pelago speratur Lunae perallaxis tam accurata, ut sufficiat demonstrando Solis intervallo, idque eâ eum accuratione quae sit infallibilis &certa, adeò ut de ejus veritate cum ratione dubitari non possit. Quaeso, annon hoc est lucem in tenebris investigare? ex Luuae motu omnium perplexissimo &difficiliimo, Solis motum, quo nullus est facilior aut simplicior, perversâ &praeposterâ ambage demonstrare? O miseras Antiquitatis ineptias! O pudendam humanae gentis vanitatem! Parabam grave fulmen, nec iniquum, prae cujus saevitiâ pium erat quicquid Tychonici in veteres peccârunt: dicturus enim eram de hac Demonstratione, nunquam auditam, nunquam somniatam fuisse solenniorem insaniam. Sed me reprimo; &rhetoricari desinens, ad Geometriam redeo, qua unum adhuc vulnus in Uranometriam Magistri tui infligam, deinde ad utiliora convertar. Lansbergius pro summo ducit vitio, Tychonis hypotheses facere Angulum dimidium coni umbrae, majorem Semidiametro Solis in Terra apparente; quam ob causam vitiosas esse &absurdas, nec ullâ ratime constare sibi, rejiciendas igitur ut falsas, &ab Authore pro lubitu confictas, è liberali suâ benignitate pronunciat. Nullo negotio mihi persuaderi sino, virum hunc, horrendum illud flagitium, tot abominationum materiam, in suis ipsius hypothesibus detegendum esse, nunquam vel somniâsse, utcunque plurima somniavit. Aliam enim dicit esse hypothesium suarum rationem, quae ubique sibi constant, &cum apparentiis ubique conveniunt. Atqui parcius ista, Lausbergi, non ubique sibi constant: In Apogaeo forsan, at non in Perigaeo Lunae; hic enim manifestum est, eas non minus laborare falso &absurdo, quàm Tychonicat. Igitur Tychonem sequetur Lansbergius, cujus hypotheses à seipso caeteris praeferuntur; sed opinione magis quàm ratione ducto. Nam si perinde ac caeterae ad Demonstrationem protrahantur, apparebit eas non modò non praestare caeteris, verum etiam à veritate longiùs abesse. Statuit enim Lansbergius, Lunam sitientem &plenam in ima Abside, distare à centro Terra Semidiametris Terra 54, c', &tunc Semediametrum umbrae apparentem scr. 46 19'; denique aparentem Solis semidiametrum in Apogaeo scr. 1647*. Atqui hac nullâ ratione concinnari possunt. Sit enim BL, in praecedente Schemate, partium 54, 6', quarum B G est 1, vel scr. 3240, quorum BG est 60: item angulus LBN scr. 4619', &ABE angulus scr. 16′47v. Dabitur primum ex his LN particularum 43. 80265. Est enim in Triangulo rectangulo BL N; Ut BL1O00OOO, ad LN13474 Tangentem anguli B; ita BL 324c, ad LN43. 85355. Ablata autem LN, id est, BS, ex BG, remanet BG part. 1615585.