Latin
331
Jeremiah Horrocks, Ieremiae Horrocii opera posthuma 331
Unproofread scanNot analysed yet
Atque si hae literae satis maturè ad te provenerint, oro ut eadem de re D. Fosterum moneas, (quod illi gratissimum fore nullus dubito: fieri enim potest, ut multis in locis nebulosum sit coelum, (existentibus in eâdem lineâ rectâ, Terrâ, Sole, Venere, Mercurio, &Jove,) adeoque optandum erit ut variis in locis instituantur observationes, de tanti momenti phaenomeno. Conjunctio vera secundùm Keplerum, erit 1639, Nov. 24. h. 8. 8. ante meridiem, Mancestriae; hoc est, horâ 9, 3 A. Vraniburgi: Latitudo 14′10′′ austr. sed secundùm meam correctionem erit horâ 5, 577p. Mancestriae, cum latitudine 10' australi, decrescente latitudine 39 in unâ horâ. Sed quoniam exigua mutatio numerorum in Kepleri Tabulis (quae quidem satis admitti poterit non obstantibus ullis quas scio observationibus) multùm immutabit tempus conjunctionis, &latitudinis quantitatem; commodum erit per diem integrum expectare imò &vespere praecedente, &sequente manè, si non interim conspiciatur. Quanquam omnino ärbitror die 24 futuram. Octob. 24. h. 6, 15' A. distabat Mars à septimâ ne gr. 4. 46', Mars à Mercurio gr. 12, 56' circiter, Mercurius à spica ne gr. 5, 341/2. Hora 5, 40' p. Saturnus à 24 M distabat gr. 6, 311/2'. Ex Epist. Martii 2, 1640 Hoolae.