Latin
CAPUT III
Jeremiah Horrocks, Ieremiae Horrocii opera posthuma 39
Unproofread scanNot analysed yet
Terra autem nullam omninò habet excentricitatem à centro ejus C, ac proinde nihil prorsus accedit vel recedit ab orbe Veneris, sed ipsa Venus omnem inaequalitatem distantiarum in se recipit Notari hîc potest, Veneris excentricitatem juxta Lansbergium nihil aliud esse quàm quiddam conflatum ex Solis (vel Terrae) &Veneris excentricitate Keplerianâ; atque hinc sit, quòd vera (hoc est minima) excentricitas Veneris apud Lansbergium, sit paulò minor excentricitate telluris verâ. Est enim excentricitas Veneris juxta eum 145, Telluris 174 1/2, qualium Radius orbis Terrae est 10000. Keplero autem Solis excentricitas est 180, Veneris 50 particularum earundem. Quoniam itaque in praecedente figura CA est 180, AD 50, angulusque DAC grad. 30 plus minus, erit ergo DC circiter 145. Atqui, inquies, quid haec ad rem? quomodo evertit is Lansbergii Hypothesin, qui fatetur observationibus eam respondere? Ostendam jam igitur ubi peccant ejus assumpta. Negari quidem non potest, hoc seculo (ut priùs dixi) Borealem Veneris Latitudinem colligi majorem Australi, ex Hypothesi suâ. At vero, cùm &Ptolomaeus idem notavit, ideoque aliud Latitudinis elementum ad hoc monstrandum introduxit, teste Keplero Astr. Cop. p. 774. destituunt tamen nos ibi Lansbergii Hypotheses, Venerisque Latitudinem Boream Austrinae aequalem exacte statuunt; fuit enim, juxta illum, Ptolomaei tempore, Nodus Veneris Boreus in Apogaeo, atque ideo limites ambo in maliâ distantiâ à centro orbis Terrae, ac proinde Latitudines utrobique aequales. Ante Ptolomei seculum multò magis peccant, statuentes Latitudtnem Austrinam Boreali majorem. Si dicas culpam esse in motu vel Apogaei, vel Nodi Veneris, non autem in Hypothesi. Respondeo, observationes (assumptâ suâ Hypothesi) contra illud subterfugium repugnare: si enim vera est sua Hypothesis, motum Apogaei &Nodi eundem, quem ipse assignat, omnino postulabunt observationes. Verè enim, ipse inquit, Siquis Prosthaphaeresis Orbis aut Centri &c. vel tantillum variet, (assumptâ scilicet Hypothesium suarum formâ) redarguetur mox ab omnium temporum observationibus. Quod sanè vel maximè probat Hypothesin istam vitiosam, esse, esse, quâ assumptâ, numeri motuum aut Prosthaphaeresium nullâ variatione adduci possunt, ut observationibus obsecundent. Mutatis enim ejus numeris, testatur ipse, caelum protinus refragari: &quidem manentibus, si ego non abundè (suo loco) comprobavero, coelum nequaquam assentire, perdam hanc meam causam.