Latin
JEREMIAE HORROXII
Jeremiah Horrocks, Ieremiae Horrocii opera posthuma 4
Unproofread scanNot analysed yet
Illud itaque egi: Supputavi, ex Tabulis suis, Ephemerides pro annis aliquot futuris; quibus aeditis speravi me, aliquâ saltem in re, reipublicae literariae profecturum; neque dubitavi tam praeclaro facinore magnam apud omnes inire gratiam, &immortale nomen apud Posteros mereri; ut ipse Lansbergius de Davide Goubarde Gallo dudum, praedixerat. Quod opus dum procederet, &ego bonas horas, tam inutili &plane otioso labore disperderem; misertus mei Deus opt. Max. non passus est errori tanto involutum diutius divagari. Quod sic evenit. Anno Christi, 1636. ingeniosus juvenis W. Crabtrius (qui prope Mancestriam non procul a me degebat, &annos jam aliquot his Studiis impenderat) tandem mihi notus factus est &familiaris. Observationes ille ante hoc tempus nonnullas fecerat; easque cum Lansbergii calculo (quem &ipse, prius, Caelo ipsi paulum posthabuit diligenter contulerat; magno tamen inter Coelum &Tabulas invento discrimine. Cum igitur literae inter nos crebro intercederent ille, inter alia, dissensum hunc inter calculum &observationes mihi significabat. Ego primum non credere, sed culpam omnem in observationum errorem coniicere. Favebant mihi observationes quaedam quas &ipse fecissem, quibus Calculus Lansbergii ad amussim conveniebat. Habebam quidem &alias quas Calculus repraesentare non potuit; sed illas, exemplo Magistri mei, vel dissimulabam, vel tanquam aliquo modo erroneas rejiciebam, etsi causam eas suspicandi nullam habebam. Tanti quondam vel apud me fuit Lansbergius. Verum cum W Crabtrius, rationem suam observandi fusius explicaret, &omnino legitimam probaret, adempto omni suspicionis subterfugio; ego quoque, illius exemplo, diligentius syderum Motus notarem; manifestò deprehendi, errorem omnem Tabulis inesse, cum observata infallibilia esse certo cognoscerem; Ut suo loco manifestum reddam, Experiebar tamen &aliorum observationes, quas ille in Thesaurum suum non admiserat; sed &in iis non minorem dissensum inveni, quam in nostris. Ulterius deinde progressus, Hypotheses suas quibus istiusmodi tabulas fundarat, liberiori examine discussi; &,excusso servilis reverentiae jugo, rationem percontari ausus sum; ubi prius αυτὶς ἴοη rationes excularat. Qualem autem successum invenerum Commentariis hisce sum narraturus. Certe tam inexpectatam Malorum Lernam ubique erumpentem comperi, ut, confusus omnino atque animo fractus, quo me verterem non habebam. Deploratum Astronomiae statum (seu fatum mavis) non semel querebar: Tempus pretiosissimum tam inutili studio in cassum profusum, quoties lamentabar! Tum vere deprehendi, satis mihi operis a Lansbergio relictum esse; nec esse cur rubiginem (ut antea) vereretur ingenium; jam potius negotii impossibilitatem, quam otii necessitatem metuens.