# Ieremiae Horrocii opera posthuma 413

Jeremiah Horrocks, Ieremiae Horrocii opera posthuma, EPILOGVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jeremiah-horrocks/ieremiae-horrocii-opera-posthuma/413
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jeremiah-horrocks/ieremiae-horrocii-opera-posthuma/413

(Parallaxis autem Lunae, utut longitudinem, latitudinem, & rectam Ascensionem mutet, non mutat tamen Azimuthum; utique hoc solùm efficit, ut in eodem Azimutho inferior videatur: adeoque parallaxis nullum errorem inducit in tempore per Azimuthum investigando; ut nihil impediat quin per Rectam ascensionem & Declinationem istius loci veri, sicut in stellis fixis, procedam.) Unde elicitur hora 13, 2', 20, ut horologium fuerit justo properantius scr. sec. 40′′ quod cum observatione prima consentit. Adeoque in secunda aliquanto erratum fuisse suspicor. Tempore sic rectificato, observationes Saturni sequuntur. Hora 12, 30', distantia Saturni à sequente in cauda (hoc est, 24 ) gr. 15, 11'10′; atque à 3 Capric. (inferiori cornu) gr. 6, 51', Hinc elicitur locus Saturni in za 3, 277': lat. 0, 34 20′A. Vel (aliter instituendo calculum) in eu 3, 2767. lat. 0, 35′5′A. Rationem differentiae existimo hanc esse; quòd posterior calculus maximè dependet ex latitudine stellae 3 Capric: suspicor autem alterius stellae (nempe 24 Capric.) latitudinem australem paulò minorem esse quàm assignat Tycho; stellae verò 3 W latitudinem propè veram assignari. XX. Hora 12, 54' per horologium, hoc est, verè h. 12. 53,. Inclinatio Saturni ad 3 Capric. (in plano declinante gr. 23 ad Occidentem) erat 64 16'; distantia gr. 6, 511/2'. Ergo Saturnus in ea 329′ 2245; lat. 0, 33′127A. Differt haec à praecedente observatione aliquantò; quod evenisse videtur, vel quòd Inclinationem paulò majorem verâ acceperim, vel quòd distantia fuerit paulò minor quam observata. Si priorem observationem propter Refractionem corrigerem, esset latitudo australis scr. 4/ major. Tabulae Rudolphinae exhibent Saturnum in ta 3, 28 1/2'; lat. 0, 341/ austr. XXI. Augusti 23. Pro rectificando tempore per horologium indicato, hora 9, 11' 20′; stella prima erat in Meridiano. Unde colligitur hora 9, 11', ut horologium fuerit scr. sec. 20′ justo properantius. Item hora 12, 3′ 40′', stella 3 Capric. in Azimutho 41, 56′ ultra Meridianum. Unde habetur hora 12, 4' 53′, adeoque horologium nimis properam scr. 113 Item h. 13, 36′40′', lucida caudae Ceti, in meridiano. Unde habetur hora 13, 37′ 39'′; ut horologium fuit scr. 1' nimis properum. Item hora 15, 16', eadem stella in azimutho 24, 56′ ultra meridiem. Unde habetur hora 15, 21'4′'; ut horologium fuerit scr. 5'4′ nimis properum. Sed suspicor me toto gradu errâsse in describendo azimutho, & scribendum fuisse azimuthum gr. 23, 56' ultra meridiem. Unde habebitur horologium justo properantius nonnisi scr. 14v. Saturni positionem hanc observabam. Hora 11, 371½ per horologium, hoc est, verè 11, 36 1/2'. Inclinatio Saturni & 3 Capric. (in plano ad Occidentem declinante gr. 23 observata) erat gr. 52, 20'. Distantia gr. 5, 40 22v.

---

Jeremiah Horrocks (with John Wallis), Ieremiae Horrocii opera posthuma. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Jeremiae_Horroccii_opera_posthuma.
