# Ieremiae Horrocii opera posthuma 7

Jeremiah Horrocks, Ieremiae Horrocii opera posthuma, JEREMIAE HORROXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jeremiah-horrocks/ieremiae-horrocii-opera-posthuma/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jeremiah-horrocks/ieremiae-horrocii-opera-posthuma/7

Quibus omnibus supervenit praefatio Hartensii, in Lansbergii Terrae motum, quâ ille, infra summam dedignatus ferire, observationes Tychonis Astronomiae omnis sola fere fundamenta, multis de causis suspectas conatur efficere, atque adeo sumptuosos illos Tychonichorum labores uno quasi ictu diruere. Cui enim, dicunt, tutò possumus credere, sinon Tychoni? His omnibus ego ita respondeo. Verum quidem esse, Astronomiam, non minus quam alias Artes, propter imperitorum quorundam nugamenta perplexiorem reddi: Fateor etiam, multa esse a magnis viris indeterminata. Nondum tamen sequitur, Artem esse minus certam, quia de illa ignari dubitant, neque tamen ideo labefactari, quod imperiti suis nugis & cavillis frustra eam perturbant. Veritas enim non est minus Veritas, quia a rudibus imperite oppugnata; nec minus certa, quia de illa dubitatur. Somniantes multa sibi falso fabulantur; quae tamen pro veris & certis placidissime amplectuntur? num ideo dubitabit vigilans, utrum ipse revera vigilet? num dubitabit, alios somniare quia ipsi somniantes illud negant. Certe, licet aliorum tenebrae non videant meos oculos; mei tamen oculi videbunt, & scient se videre, aliorum tenebras. Studendum itaque est, ut nos vere sentiamus; non querendum, alios sentire falsum: neque ideo desperanda est Astronomiae scientia, quia de illâ non omnes idem sentiant. Profecto quisquis, in ullâ arte, ignavus expectet, dum omnium sententiae in unam coeant; indoctus vivet, indoctus morietur. Neque tamen idcirco rejicienda est Astronomia, quia nondum exquisite perfecta; neque tamen de perfectione, aut saltem ulteriori ejus emendatione, dubitandum est, quia post Tychonem & Keplerum, adhuc linam desideret. Neque enim Deus omnia uni tribuit. Multam illis lucem debemus, nec ullis majorem; Sed & nobis relictum est quo exerceamur: Et, si illis datum est, priorum labores corrigere; cur non & nobis illorum? Certe ego, licet omnium minimus, defperare tamen dedignor; & inertem me putarem, si quidvis impossibile crederem; praesertim tanto Successu per dei gratiam beatus, ut jam nunc aliquo possim gloriari. Quomam autem non omnibus illud est otii, ut Astronomiam veram inter tam multa incerta, proprio sudore acquirant; dedi ego operam, ut in hoc Libro objectionibus omnibus, in quantum possim, occurrerem; & veritatem Astronomiae Keplerianae adversus omnes, maxime Lansbergium, defenderem. Quae igitur contra Keplerum objecta sunt, sic respondeo.

---

Jeremiah Horrocks (with John Wallis), Ieremiae Horrocii opera posthuma. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Jeremiae_Horroccii_opera_posthuma.
