# Ieremiae Horrocii opera posthuma 71

Jeremiah Horrocks, Ieremiae Horrocii opera posthuma, DISPVTATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jeremiah-horrocks/ieremiae-horrocii-opera-posthuma/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jeremiah-horrocks/ieremiae-horrocii-opera-posthuma/71

Solis autem refractionem in Solstitio hyemali statuo ego 6', ut Lansbergius non autem 7 1/2, ut Tycho; hic enim magnas nimium Solis refractiones statuit, ob nimiam ejusdem parallaxin a veteribus assumptam. Plura de hac re postea tradam. Aliud argumentum habeo ex observatione altitudinis Lunae meridianae, quam accuratissimè, ut inquit, habuit A. C. 1601, Nov. 29. ex qua hypotheses suas convellam, nisi hoc concesserit quod jam confirmavi. Sed demonstranda nonnulla sunt priusquam illud peragam, alius ergo illi deputatus esto locus. Hoc tantum in praesens dicam, observata altitudinum meridianarum fixarum stellarum suam Poli altitudinem confirmare, si modò accuratè capta sunt. Adeo difficile est sibi ipsi non pugnare Lansbergium: sed haec hactenus. Alibi sic. Observtionum Astronomicarum fundamentum, est Obliquitas Zodiaci, seu maxima Solis Declinatio; sine qua cognita, neque Solis neque Planetarum loca & motus cognosci possunt. In hujus autem quantitate definienda dissentit pansum à caeteris nostrae aetatis Astronomis, Philippus Lansbergius. Statuit illam Tycho Brahaeus grad. 23. 31. 30. assumptâ Solis Parallaxi Horizontali trium ferè Scrupulorum. Et hunc ad amussim sequitur Longomontanus. Keplerus, diminutâ Solis parallaxi ad unum minutum, maximam quoque Declinationem ad 23. 30'. 30 diminuit. Ipse tamen in Tabulis Rudolphinis retinet obliquitatem Solis Tychonicam, & rationem addit: Vnicum scrupulum in altitudine Solis meridiana aestivâ tantae subtilitatis observationem esse, ut rarissimè duo observandi actus intra mensuram unius scrupuli consentiant. Lansbergius autem, usus parallaxi Solis 2 18′ invenit obliquitatem Zodiaci 23. 30. 10* quae, per parallaxin Tychonis, esset 23. 30. 30′, uno minuto minor Observatione Tychonica. Ego 72 De obliquitate Zodiaci hoc seculo. DISP. III.

---

Jeremiah Horrocks (with John Wallis), Ieremiae Horrocii opera posthuma. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Jeremiae_Horroccii_opera_posthuma.
