Latin
CAPUT II
Jeremiah Horrocks, Ieremiae Horrocii opera posthuma 73
Unproofread scanNot analysed yet
mendacem immemorem. Ex Aequatoris elevatione 54. o', colligit obiiquitatem Zodiaci 23. 38', p. 3. ex hac rursus elevationem Aequatoris Secundo, aliud subterfugium texuit, ut hypothesibus suis fides haberetur. Progymn. p. 3. Observationem altitudinis Solaris in hyeme, ob refractionem, Scrup. 2 minuit, negligens interea Solis parallaxin, quae, ex suis hypothesibus refractioni aequalis, pensare eam debuit: fuit ergo Solis altitudo vera eadem cum visa 30. 24', quae ex complemento Elevationis Poli Aractensis 53. 56', (qua utitur Lansbergius) subducta, relinquit veram Zodiaci obliquitatem 23, 32, non autem 23. 38'. Ecce iterum in quos casses incidit, qui ingenuè agere non didicit. Nec postea miremini si coelo dissentiat, qui sibi parum constat. Tertia restat fallacia, quam non minus ἀτέχνως fabricavit, ut calculi sui morbos celaret. Dicit enim Progym. p. 23. intervallum inter Aequinoctium Autumnale &Vernale, quod Albategnius animadvertit, dierum 178, h. 14 1/2, fuisse reverâ 178, h. 8/. Et causam addit, quia tria scrupula, quibus Aequinoctialis verus Aractae depressior est aestima mato, id ipsum temporis spatium brevius reddit horis sex; quare Aequinoctium verum vernale praecessit aestimatum horis tribus; &contrà, autumnale verum tantundem secutum est aestimatum, quemadmodum in observatione verni Aequinoctii ab Hipparcho facta probavit. Lansbergius autem horas has sex, quas inter utrumque Aequinoctium aequaliter distribui oportuit, omnes in vernale conjicit; Aequinoctium verò autumnale verum &visum in unum confundit; cùm, ex suppositis suis tribus horis differre debuissent. Hypotheses ideo Lansbergii libi ipsis non constant, sed laborant falso &absurdo, ac proinde verae esse non possunt, veritas enim non quaerit angulos. Quod ad ipsam rei veritatem attinet, non video quare quidvis immutandum sit; cumque nemo hactenus observationes, sibi satis convenientes, turbare, ante Lansbergium ausus est; sit ille primus, sit ille ultimus. Nondum desiit errores imponere credulis: parum est solus peccare; nisi socios invenerit, facier. Tabularum praecepto sexto, certam TabuDe Obliquitate Zodiaci &c. DISP. III. larum fidem venditans aliis confert, dicitque Rudolphinas Aequinoctium autumnale, quod Albategnius observavit horis à meridie 13. 24', conferre in horas à sequenti meridie 3. 55, ac proinde errorem in his esse 14 1/2 horarum: quos certè intolerandos errores si in Keplero invenerit, credam ego ipsum hos &quoscunque alios è Tabulis suis, uti jactat, profligâsse.