Latin
CAPUT III
Jeremiah Horrocks, Ieremiae Horrocii opera posthuma 76
Unproofread scanNot analysed yet
O, refractionem facit 2' proximè: quare vera altitudo Solis in Solstitio brumali erat 30. 22', quae ex complemento Elevationis Poli Aractensis 54. 0' (qua Albategnius utitur) subducta, relinquit veram obliquitatem 23. 38'. Atqui primo, verum est etiam, ex Hypothelibus Lansbergii, Solem in altitudine gr. 30. facere Parallaxin item Scr. 2. oportet igitur ut ex illâ pensetur Refractio Solis: fuit igitur eadem altitudo Solis vera &visa, 30. 24, quae à complemento elevationis Poli Aractensis 53. 56 (qua utitur Lansbergius) subducta, relinquit obliquitatem Zodiaci 23. 32, non 23. 38'. Deinde, cur hic ait Albategnium uti elevatione Aequatoris 54. o, cùm postea inquiat illum uti 53. 39? Cur denique sequitur, Albategnium qui statuit 54. o, cùm ipse post ait, veram elevationem fuisse 53. 56'? Certè Librationis inventum tantum arridet Lansbergio, ut credam voluisse eum etiam Aequatoris elevationem libratilem statuere, modo 54. 0', modo 53. 59, &denique 53. 56'. Unam quidem ipse respuit, &Albategnio soli tribuit, est ea quidem vera 53. 59'; reliquas autem duas ipse admittit, sed diverso tempore. Hyeme enim, quum quaerit Zodiaci obliquitatem, retinet 54. 0': Aestate autem vult eam esse 53. 56'. Gratulor sanè insigni ejus ingenio, qui tam probè novit inservire tempori, &quae pro se facerent versipelli prudentiâ ex tempore deligere. Quae sanè acuti &perspicacis ingenii foecunditas, apud me sinam, excuset memoriam (uti solet esse ingeniis extemporariis) minus felicem. Alii forsan dicent, oportet mendacem esse memorem. Vides, Lector, quàm infelici successu Lansbergius perturbârit Obliquitatem Zodiaci Albategnianam. Magis me sollicitant Veterum Ptolomaei &Hipparchi Observationes. Mirum etenim mihi videtur, ut Obliquitas, quae inter nos &Albategnium, annis 750 variata est tantùm 5, aut minus, idque aequaliter decrescendo, ut patet ex aliorum observatis; tamen inter Albategnium &Ptolomaeum, spatium 740 annorum, mutata esset supra 16'; utque eadem inter Ptolomaeum &Eratosthenem, annos 350, imò usque ad Aristarchum annos 420, praecisè eadem manserit. Certissimum est, vel prorsus esse irregularem Obliquitatis variationem, vel (quod magis credo) admodum erroneas esse Veterum observationes. Existimavi aliquando, errâsse. Ptolomaeum in altitudine Poli scrupulis 10; ut sic esset altitudo Aequatoris Alexandria 59. 12, non 59. 2'. Ut sic Declinatio Solis in aestate fieret minor Scrupulis Obliquitatis Zodiaci. Scrupulis 10', &obliquitas 23. 41; &(quod maximè me movet) Excentricitas Solis fiet eadem quàm nunc observant Astronomi. Sedminus fortè probabitur haec conjectura. Quid si dicamus Obliquitatem 23. 51', à Ptolemaeo &Hipparcho non esse observatam, sed ab Antecessoribus suis mutuatam?