Latin
DISPVTATIO IV
Jeremiah Horrocks, Ieremiae Horrocii opera posthuma 85
Unproofread scanNot analysed yet
contrahi 45', in Eclipsi 1601 item statuit Semid. Lunae veram 15' 0', apparentem 14 15′; ipsam tamen Diametrum apparentem 29' 15', quae fuisset 28' 30 tantum; fuit ergo Solis Diameter 35' 15', juxta suam ratiocinationem; quid ergo, de uno secundo sollicitus, 45 negligit? Tertio, unde fit quòd 1567, Semidiametro Lunae non multò minore quàm Solis, relictus tamen fuit circulus lucidus; quod &factum est 1598 Torga. Anno tamen 1605 Neapoli, cùm Lunae Semidiameter esset Solari minor, totum texerit, non obstante latitudine Lunae austrinâ 147′? Nisi nobis hîc subve. niat eventuum Physicorum incerta varietas, nullus unquam calculus coelo consentiet; sin autem illa locum habeat, ineptè prorsus Lansbergius Semidiametrum Solis dedurit ex ûis observationibus Solis, ubi plurimum valeant causae Physicae, hoc est, in Eclipsibus totalibus aut penè: neque rectè argumentatur à fallacibus nonnullarum Eclipsium apparentiis, ob causas Physicas sese immiscentes admodum incertis, tantam reverâ esse Solis Diametrum; cùm plures multoque certiores observandi rationes, tricis istis liberae, longè aliam statuunt. Rectè enim Keplerus; cujus verba huc transcribenda censui. Non est (inquit) à visus accidente ad id argumentandum quod citra visus considerationem accidit, neque Tabulae in visus gratiam condendae, quae neque rem ipsam neque omnium visuum vitia representent: Non debet enim Astronomus quicquam praestare praeter ea quae reverâ accidunt; visum vero medicis relinquimus emendandum. Eclipses autem Solis totales, vel prope, cùm scilicet relinquitur circulus lucidus, (quales sunt omnes quas Lansbergius ad demonstrandam Solis Diametrum adhibet) tales, inquam, sunt visus erroribus maximè obnoxiae, praecipué si nudis oculis inspiciamus: minus periculi cum non totus Sol eclipsatur, atque cum clausâ camerâ conspicitur. Keplerns A. C. 1601, Dec. 14. invenit proportionem Lunae ad Solem majorem quam 30 ad 31. Mirum est igitur Lansbergio fuisse ut 28 1/2 ad 36, ut quidem ait se observâsse: efficietur enim hinc superficies Solis dupla ferè superficiei Lunae, quod omnem superat fidem; Luna enim semper Soli aequalis proximè apparet. Quapropter mihi non est dubium, quin admodum erraverit in illa observatione, non enim aequum est ut omnes omnium Astronomorum observata unico illi itized by Google Dic illi locum cederent. Statuo igitur Solis Semidiametrum Keplerianam veriorem esse Lansbergianâ.