Latin
v
Jeremiah Horrocks, Ieremiae Horrocii opera posthuma v
Unproofread scanNot analysed yet
Anno Domini 1636, in Willielmi Crabtree, his item studiis se addicentis, cognitionem pervenit, cumque illo arctam contraxit amicitiam studiis consimilibus ferruminatam; qui tamen 24 milliaribus Anglicanis ab eo remotus Broughtonae vixit, in confinio Mancestriae; unde vix alio quam Epistolarum commercio uti potuerant. Utcunque hoc utrisque admodum gratum contigit, cùm vix alios habuerint quibuscum his de rebus consilia communicarent; nisi quòd D. Samuelem Foster (virum eruditum, &in Collegio Greshamensi Londini Praelectorem Astronomiae) literis consuluerint, (Fatendum utique est paucissimos tunc dierum, in Angliae partibus saltem borealibus, studiis illis animum sedulò applicuisse. Hinc autem factum est, ut Horroccius noster, qui propè jam elanguerat solitarius, socium studiorum nactus, novos assumpserit animos; &uterque deinceps conquirendis libris Astronomicis, conficientiis Instrumentis, &Observationibus instituendis sedulò se applicuerunt, labores item &difficultates alacriùs devorârunt. Tunc primùm coepit ille, monente Crabtraeo, Lansbergii dictatis minùs fidere; quae priùs tanti habuerit, ut ubi observationes unam aut alteram aggressus, Lansbergii Tabulis minùs eas consentire notaverat, nec posse se, nè torquenda quidem, Tabulis conciliare, oculis potiùs diffidendum censuerit, omnemque dissensus causam, vel in suum calculum, vel in observationes conjecerit, ut ut ubi peccarent, assequi non valuerit. Postea verò, ubi observationibus saepiùs iteratis crebrò idem accidisse uterque deprehendit, nec suis magis quàm aliorum observatis dissentire Tabulas; in Tabulas ipsas, eorumque fundamina, severiùs inquirendum duxit Horroccius, atque animadvertendum perspexit. Invenit utique nec inter se satis consentire Lansbergii Hypotheses, nec Tabularum praecepta satis demonstrata esse, aut etiam demonstrari posse. Sed &variorum temporum observata, quorum mirificum cum suis numeris consensum praedicaverat, non nisi malam fide torquendo huc adduci posse.