Latin
Book 1
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 1.237
Unproofread scanNot analysed yet
1. Epicurus Christianorum. Vitia seremonis Joviniani. —Pauci admodum dies sunt, quod sanctii ex urbe Ruma fratres cujusdam mibi Jovi- …iani Commentariolos transmiserunt, rogantes, ut corum ineptiis responderem, et Epicurum Christianorum, evangelico atque apostolico vigore couterrorem. Quos rum legissem, et omnino non intelli- …erem, coepi revolvere crebrius, et non verba modo autque sententias, sed singulas pene syllabas discutere, volens prius scire quid diceret, et sic vel pr…bare, vel redarguere, quod dixisset. Verum scriptorum tanta barbaries est, et tantis vitiis spurcissimus sermo confusus, ut nee quid loquatur, nec quibus argumentis velit probare quod loquitur, potuerim intelligere. Totus enim tumet. totus jacet: attollit se per singula, et quasi debilitatus coluber, in ipso conatu frangitur. Non est contentus nostro, id est, humano more loqui, altus quid tam aggreditur.