# Adversus Jovinianum libri duo 1.239.122-147

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 1.239.122 to 1.239.147. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.122

BOOZ cum sua Ruth in area collocat, et Jesse, ac David inde producit. Ipsum quoque David ducentis praeputiis, etiam cum vitae periculo, regis filiae quaesisse concubitus. Quid dicam de Salomone, quem p nens in catalogo maritorum, imaginem asserit Salvatoris? et de illo vult esse scriptum: Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio rejis. Et, Dabitur ei de auro Arabiae, et orabunt pro eo semper. Ac repente transcendit ad Eliam et Elisaeum, et narrat quasi grando mysterium, quod requieverit spiritus Eliae in Elisaeo: et cur hoc dixerit, tacet: nisi forte Eliam quoque et Elisaeum habuisse arbitretur uxores. Transit ad Ezechiam: et cum in ejus laudibus immorotur, miror cur oblitus sit dicere: Amodo filios faciam (Isa.. XXXVIII, sec. LXX). Josiam virum justissimum, sub quo in Templo Deu cronomii liber repertus est. ah Holda uxore Sel um instructum refert. Daniel quoque, et tres pueros inter maritos ponit [Al. numerat]. Et ad Evangelium repente transcendens, Zachariam, et Elisabeth, Petrum ponit, et socrum ejus, caeterosque apostolos. Et consequenter infert dicens: « Si autem voluerint assumere vanam defensionem, et obtendere, quod rudis mundus eguerit incremento, audiant Paulum loquentem: Adolescentiores vi· duas volo nuberc, filios procreare (1 Tim. V, 14). Et, Honorabiles nuptiae, et cubile immaculatum (Hebr. XIII, 4). Et, Mulier alligata est viro, quandiu vivit vir ejus. Si autem mortuus fuerit, nubat cui vult, tantum in Domino (I Cor. VII, 39). Et, Adam non est seductus: mulier autem seducta, facta est in praevaricationem. Salva autem fiet per fitiorum generationem, si permanserit in fide et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate (I Tim. II, 14). Certe cessat hic illud apostolicum, Et qui habent uxores, sic sint quasi non habeant; nisi forte dicetis, propterea vult eas nubere, quia jam quaedam conversae sunt retro post Satanam: quasi ex virginibus nulla cadat, et non sit earum major ruina.

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
