Latin
1.239.230 to 1.239.258
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 1.239.230-258
Unproofread scanNot analysed yet
Pulchra nimirum indulgentia, et iterum ad ipsum. Quod erubescit suo vocate nomine, quod tentationi praef…rt Satanae, quod causam habet incontinentiam, laboramus quasi obscurum disserere, cum exposuerit ipse quod scripsit: Hoc autem, inquit, dico juxta indulgentiam, non juxta imperium. Et mussitamus adhuc nuptias non vocare indulgentiam, sed praeceptum, quasi non eo modo et secunda et tertia matrimonia concedantur, quasi non et fornicatoribus per poenitentiam fores aperiantur Ecclesiae, quodque his est majus, et incestis? Nam illum violatorem novercae, quem in prima ad Corinthios Epistola tradiderat Satanae (I. Cor. V), in interitum carnis, ut spiritus salvus fieret, in secunda retrahit (II Cor. II), et ne abundantiori tristitia absorbeatur frater, laborat. Aliud est, velle quid Apostolum, aliud est ignoscere. In voluntate promerentur, in venia abutimur. Vis scire quid velit Apostolus? Junge quod sequitur: Volo autem omnes homines esse…icut (I Cor. VII, 7). Beatos qui Pauli similis erit. Felix qui andit Apostolum praecipientem, non ignoscentem. Hoc, inquit, volo, hoc desidero, ut imitatores mei sitis, sicut et ego Christi. Ille urgo de Virgine, de incorruptum incorruptus. Nos quia homines sumus, et nativitatem Salvatoris non posumus imitari, imitemur saltem conversationem. Illud divinitatis est et beatitudinis, hoc humanae conditionis est et laboris. Volo omnes homines similes mei osse. ut dum mei similes sunt, similes fiant et Christi, cujus ego similes sum. Qui enim in Christum credit, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare (I Joan. I, 6). Sed unusquisque proprium donum habet ex Deo: alius quidem sic, alius autem sic (I. Cor. VII, 7). Quid, inquit, velim, perspicuum est. Sed quoniam in Ecclesia diversa sunt dona, concedo et nuptias, ne videar damnare naturam. Simulque considera, quod aliud donum virginitatis sit, aliud nuptiarum. Si enim eadem esset merces nuptatarum et virginum, nunquam dixisset post praeceptum continentiae: Sed unusquisque proprium habet donum ex Deo: alius quidem sic, alius autem sic.