# Adversus Jovinianum libri duo 1.239.365-385

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 1.239.365 to 1.239.385. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.365
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.365

18)? Nunquid qui semel amputatum habet praeputium, potest si velit rursus illud adducere? Deinde quo sensu exponendum sit, Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini? Similiter qui liber vocatus est, servus est Christi (Ibid., 22)? Quarto, quomodo ille qui praecepit servis obedire dominis carnalibus, nunc dicat: Nolite fieri servi hominum (Ibid. 23)? Ad extremum, quid pertineat ad servitutem, vel circumcisionem, Unusquisque in quo vocatus est frater, in eo permaneat apud Deum? Nam et contrarium est superiori sententiae. Si enim illud audivimus: Nolite fieri servi hominum, qua ratione possumus in ea permanere vocatione qua vocati sumus, cum multi crediderint habentes carnales dominos, quibus nunc servire prohibentur? Porro ad circumcisionem quid facit permanere in ea vocatione, in qua vocati sumus, cum in alio loco idem Apostolus clamitet: Ecce ego Paulus dico vobis, quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit (Galat. V, 2)? Restat igitur, ut circumcisio et praeputium, servus et liber, superiori sensui coaptentur, et de antecedentibus pendeant. Circumcisus aliquis vocatus est, non adducat praeputium. Eo, inquit, tempore quo vocatus es, et credidisti iu Christum, si circumcisus vocatus es ab uxore, et coelebs eras: noli ducere uxorem, hoc est, noli adducere praeputium, ne circumcisionis et pudicitae libertatem oneres sarcina nuptiarum. Rursum si in praeputio quis voratus est, non circumcidatur. Habebas, inquit, uxorem, cum credidisti: noli fidem Christi putare causam dissidii, quia in pace vocavit nos Deus. Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est; sed observatio mandatorum Dei (Ibid. 19). Nihil enim prodest absque operibus coelibatus, et nuptiae, cum etiam fides, quae proprie Christianorum est, si opera non habuerit, mortua esse dicatur; et hac lege virgines quoque Vestae, et Junonis univirae in sanctarum queant ordine numerari: Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat (Ibid., 24).

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
