Latin
1.239.407 to 1.239.431
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 1.239.407-431
Unproofread scanNot analysed yet
Redempti sumus pretiosissimo sanguine Christi: immolatus est pro nobis agnus, et aspersi calidissimo rore hyssopi, omnem pituitam noxiae voluptatis excoximus. Quibus in baptismate mortuus est, Pharao, et universus ejus suffocatus est exercitus, cur rursum AEgyptum quaerimus, et post manna, angelorum cibum, allia et cepe et pepones, et carnes Pharias suspiramus? Quare Deus virginitatem non praecepit. Ferie? nuptiarum quae? Quare plus amat virgines Chri· stus. Significantia verborum consideranda. —Maritorum et continentium disputatione praemissa, tandem ad virgines venit, et ait: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo; consilium autem do·, tanquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse (I Cor. VII, 25, 26). Hic adversarius …ota exsolutione bacchatur: hoc velut fortissimo ariete, virginitatis murum quatiens: «Ecce, inquit, Apostolus profitetur de virginibus Domini se non habere praeceptum: et qui cum auctoritate de maritis et uxoribus jusserat, non audet imperare quod Dominus non praecepit. Et recte. Quod enim praecipitur, imperatur; quod imperatur, necesse est fieri; quod necesse est fleri, nisi fiat, poenam habet. Frustra enim jubetur, quod in arbitrio ejus ponitur, cui jussum est. »Si virginitatem Dominus imperasset, videbatur nuptias condemnare, et hominum auferre seminarium, unde et ipsa virginitas nascitur. Si praecidisset radicem, quomodo fruges quaereret? Nisi ante fundamenta jecisset, qua ratione aedificium exstrueret, et operturum cuncta desuper culmen imponeret? Multo labore fossorum subvertuntur montes; terrarum pene inferna penetrantur, ut inveniatur aurum. Cumque de granis minutissimis prius conflatione fornacis, deinde callida artificis manu fuerit monile compactum, non ille beatus vocatur, qui de luto excrevit aurum, sed qui auri utitur pulchritudine. Noli igitur admirari, si inter titillationes carnis, et incentiva vitiorum, angelorum vitam non exigimur, sed docemur. Quia ubi consilium datur, offerentis arbitrium est: ubi praeceptum, necessitas est servientis.