# Adversus Jovinianum libri duo 1.239.432-457

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 1.239.432 to 1.239.457. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.432
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.432

Praeceptum, inquit, Domini non habeo; consilium autem do, tanquam misericordiam consecutus a Domino (I Cor. VII, 25). Si non habes praeceptum Domini, quare audes dare consilium, de quo non habes jussionem? Respondebit mihi Apostolus: Et vis ut ego jubeam, quod Dominus obtulit potius, quam praecepit? Ille creator et figulus sciens fragilitatem vasculi, quod operatus est, virginitatem in audientis potestate dimisit, et ego doctor gentium, qui omnibus omnia factus sum (I Cor. IX, 22), ut omnes lucrifacerem, onus perpetuae castitatis statim in principio credentium imponam cervicibus infirmorum? Discant prius ferias nuptiarum, vacent ad tempus orationi, ut accepto gustu pudicitiae, id semper habere desiderent, quo ad modicum delectati sunt. Dominus tentatus a Pharisaeis, utrum secundum legem Moysi uxores liceret dimittere, omnino fieri prohibuit. Quod discipuli considerantes, dixerunt ei: Si talis est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. Quibus ille respondit: Non omnes capiunt verbum, sed quibus datum est. Sunt enim eunuchi, qui de utero matris ita nati sunt, et sunt eunuchi, qui ab hominibus eunuchizati sunt; et sunt eunuchi, qui se castraverunt propter regnum coelorum. Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 10 seqq.). In propatulo est cur Apostolus dixerit, De virginibus autem praeceptum Domini non habeo; profecto quia praemiserat Dominus: Non omnes capiunt verbum, sed quibus datum est. Et, Qui potest capere, capiat. Proponit àγωνοθέτης praemium, invitat ad cursum, tenet in manu virginitatis bravium; ostendit purissimum fontem, et clamitat: Qui sitit veniat, et bibat. Qui potest capere, capiat (Joan. VII, 37). Non dicit, velitis nolitis, bibendum vobis est, atque currendum; sed qui voluerit, qui potuerit currere, atque potare, ille vincet, ille satiabitur. Et ideo plus amat virgines Christus, quia sponte tribuunt, quod sibi non fuerat' imperatum. Majorisque gratiae est, offerre quod non debeas, quam reddere quod exigaris.

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
