# Adversus Jovinianum libri duo 1.239.458-487

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 1.239.458 to 1.239.487. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.458
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.458

Apostoli uxoris onera contemplati: Si talis est, inquiunt, causa hominis cum uxore, non expedit nubere. Quorum Dominus sententiam probans: Recte quidem sentitis, ait, quod non expediat homini ad coelorum regna tendenti, accipere uxorem; sed difficilis res est, et non omnes capiunt verbum istud, verum quibus datum est. Alios eunuchos natura facit, alios vis hominum. Mihi illi eunuchi placent, quos castravit non necessitas, sed voluntas. Libenter illos in meos sinus recipio, qui se castraverunt propter regna coelorum, et ob mei cultum noluerunt esse quod nati sunt. Simulque tractanda sententia: Qui se, inquit, castraverunt propter regna coelorum. Si castrati mercedem habent regni coelorum, ergo qui se non castraverunt, locum non possunt accipere castratorum. Qui potest, inquit, capere, capiat. Grandis fidei est, grandisque virtutis. Dei templum esse purissimum, totum se holocaustum offerre Domino; et juxta eumdem Apostolum, esse sanctum et corpore et spiritu. Hi sunt eunuchi, qui se lignum aridum ob sterilitatem putantes, audiunt per Isaiam (cap. LVI), quod pro filiis et filiabus locum in coelis habeant paratum. Horum typus est Abdemelech [mss. Abdamelech] eunuchus in Jeremia (cap. XXVIII); et spado ille reginae Candacis in Actis apostolorum (cap. VIII), qui ob robur fidei viri nomen obtinuit. Ad hos et Clemens successor apostoli Petri, cujus Paulus apostolus meminit, scribit Epistolas, omnemque pene sermonem suum de virginitatis puritate contexit: et deinceps multi Apostolici, et Martyres et illustres tam sanctitate quam eloquentia viri, quos ex propriis scriptis nosse perfacile est. Existimo enim, inquit, hoc opus bonum esse propter instantem necessitatem (I Cor. VII, 26). Quae est illa necessitas quae, spreto vinculo conjugali, virginitatis appetit libertatem? Vae praegnantibus et nutrientibus in illo die (Matth. XXIV, 15; Marc. XIII, 14; Luc. XXI, 23). Non hic scorta, non hic lupanaria condemnantur, de quorum damnatione nulla dubitatio est: sed uteri tumescentes, et infantum vagitus, et fructus atque opera nuptiarum.

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
