# Adversus Jovinianum libri duo 1.239.488-517

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 1.239.488 to 1.239.517. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.488
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.488

Quoniam bonum est homini sic esse (I Cor. VII, 26). Si bonum est homini sic esse, malum est ergo homini sic non esse: Alligatus es uxori, noli quaerere solutionem. Solutus es ab uxore, noli quaerere uxorem (Ibid. 27). Habet unusquisque nostrum terminos suos: redde mihi meum, et tuum tene. Si alligatus es uxori, ne illi des repudium. Si solutus sum ab uxore, non quaeram uxorem. Ut ego non solvo conjugia, si semel ligata sunt; ita tu non liges quod solatum est. Simulque significantia consideranda verborum est. Qui uxorem habet, ut debitor dicitur, et esse in praeputio, et servus uxoris, et quod malorum servorum est, alligatus. Qui autem sine uxore est, primum nullius debitor est, deinde circumcisus, tertio liber, ad extremum solutus. Virgines incestae si nupserint post consecrationem. Tempus vitae omne breve est. Praeceptor Hieronymi Gregorius Nazianzenus. Virginitas quae sit hostia Christi. Quid intersit inter nuptias et virginitatem. — Curramus per reliqua, neque enim nos patitur magnitudo voluminis diutius in singulis immorari. Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Aliud est non peccare, aliud benefacere. Et si nupserit virgo, non peccavit [Al. peccabit]. Non illa virgo, quae se semel Dei cultui dedicavit: harum enim si qua nupserit, habebit damnationem, quia primam fidem irritam fecit. Si autem hoc de viduis dictum objecerit, quanto magis de virginibus praevalebit, cum etiam his non liceat, quibus aliquando licuit! Virgines enim, quae post consecrationem nupserint, non tam adulterae sunt, quam incestae. Ac ne videretur in eo quod dixerat: Et si nupserit virgo non peccavit, rursum coelibes ad nuptias provocare, statim se refrenat [Al. refrenavit], et aliud inferendo, infirmavit quod concesserat, dicens: Tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Qui sunt isti qui tribulationem carnis habebunt? Quibus supra indulserat: Si acceperis uxorem, non peccasti;

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
