# Adversus Jovinianum libri duo 1.239.518-542

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 1.239.518 to 1.239.542. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.518
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.518

et si nupserit virgo, non peccavit [Al. peccabit]: tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Nos ignari rerum, putabamus nuptias saltem carnis habere laetitiam. Si autem nubentibus etiam in carne tribulatio est, in qua sola videbantur habere delicias, quid erit reliquum propter quod nubant, cum et in spiritu, et in anima, et in ipsa carne tribulatio sit? Ego autem vobis varco. Sic, ait, obtendo carnis tribulationem, quasi non majora sint propter quae non debeatis. Igitur hoc dico, fratres: Tempus breve est. Reliquum est, ut qui habent uxores, sic sint tanguam non habentes. Nequaquam jam de virginibus disputo, quos nulla ambiguitas est esse felices. Ad maritos venio. Tempus breve est, Dominus prope est. Etiamsi nongentis viveremus annis, ut antiqui homines, tamen breve putandum esset, quod haberet aliquando finem, et esse cessaret. Nunc vero cum brevis sit non tam laetitia, quam tribulatio nuptiarum, quid accipimus uxores, quas cogemur cito amittere? Et qui flent, inquit, et gaudent, et emunt, et utuntur hoc mundo, sic sint quasi non fleant, gaudeant, emant, utantur hoc mundo. Praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII, 30 seqq.). Si mundus transit, quo universa clauduntur; imo figura et conversatio hujus mundi, quasi nubes praeterit, inter caetera mundi opera, et nuptiae praeteribunt. Neque enim erunt post resurrectionem conjugia. Si autem mors finis est nuptiarum, cur necessitatem non in voluntatem vertimus? Et quod invitis extorquendum est, cur non spe praemiorum offerimus Deo? Qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo. Qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est. Intueamur curarum virginis, maritique distantias. Virgo Domino, maritus uxori placere desiderat, et ut uxori placeat, sollicitus est de his quae sunt mundi, quae cum mundo utique transitura sunt: Et divisus est, in multas scilicet sollicitudinum partes miseriarumque distractus.

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
