# Adversus Jovinianum libri duo 1.239.543-565

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 1.239.543 to 1.239.565. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.543
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.543

Non est hujus loci nuptiarum angustias describere, et quasi in communibus locis rhetorico exsultare sermone. Plenius super hac re contra Helvidium, et in eo libro quem ad Eustochium scripsi, arbitror absolutum. Certe et Tertullianus, cum adhuc esset adolescens, lusit in hac materia. Et praeceptor meus Gregorius Nazianzenus virginitatem et nuptias disserens, Graecis versibus explicavit. Nunc illud breviter admoneo, in Latinis codicibus hunc locum ita legi: Divisa est virgo et mulier 2. Quod quanquam habeat suum sensum, et a me quoque pro qualitate loci sic edissertum sit. tamen non est apostolicae veritatis. Siquidem Apostolus ita scripsit, ut supra transtulimus: Sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est; et hac sententia definita, transgreditur ad virgines et continentes, et ait: Mulier innupta, et virgo cogitat quae sunt Domini ut sit sancta corpore et spiritu. Non omnis innupta, et virgo est. Quae autem virgo, utique et innupta est. Quanquam ob elegantiam dictionis potuerit id ipsum altero verbo repetere, mulier innupta et virgo; vel certe definire voluisse quid esset innupta, id est, virgo; ne meretrices putemus innuptas, nulli certo matrimonio copulatas. Quid ergo cogitat innupta et virgo? Quae Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu. Ut nihil aliud esset, ut nulla merces virginem amplior sequeretur, sufficeret ei haec sola praelatio, cogitare quae Domini sunt. S…atimque docet quae sit ipsa cogitatio, ut sit sancta corpore et spiritu. Nonnullae quippe sunt virgines carne, non spiritu, quarum corpus integrum est, anima corrupta. Sed illa virginitas hostia Christi est; cujus nec mentem cogitatio, nec carnem libido maculavit. E contrario, quae nupta est, cogitat quae mundi sunt, quomodo placeat viro. Sicut qui uxorem habet, sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, sic nupta res mundi cogitat, quomodo placeat viro.

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
