Latin
1.239.566 to 1.239.584
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 1.239.566-584
Unproofread scanNot analysed yet
Nos autem non sumus de hoc mundo, qui in maligno positus est, cujus figura praeterit, de quo dicitur ad apostolos: Si essetis de hoc mundo, amaret [Al. amasset] utique mundus quod suum erat (Joan. XV, 19). Ac ne forsitan putaretur onus gravissimum castitatis nolentibus imponere, statim jungit causas suadendi, et ait: Hoc autem ad utilitatem vestram dico: non ut laqueum vobis injiciam, sed ut ad id quod honestum est, et intente facit servire Domino, absque ulta distractione. Proprietatem Graecam Latinus sermo non explicat: quibus enim verbis quis possit edicere, Πρδς τδ εύσχημον και εύπρίσεδρον τψ Κυρίω άκερ:- σκάστως? Unde et in Latinis codicibus, ob translationis difficultatem, hoc penitus non invenitur. Utamur igitur eo quod vertimus. Non imponit nobis Apostolus laqueum, nec cogit esse quod nolumus; sed suadet quod honestum est et decorum, et intente facit servire. Domino et semper esse sollicitum, et exspectare paratam Domini voluntatem, ut eum quid imperaverit, quasi strenuus et armatus miles statim impleat quod praeceptum est, et hoc faciat sine ulla distentione [Al. distentatione]: quae data est secundum Ecclesiasten (cap. III) hominibus hujus mundi, ut distendantur in ea. Si quis autem considerat virginem suam, id est, carnem lascivire, et ebullire in libidinem, nec refrenare se potest: duplexque ei incumbit necessitas, aut accipiendae conjugis, aut ruendi; quod vult faciat, non peccat, si nubat. Faciat, inquit, quod vult, non quod debet. Non peccat, si ducit uxorem; non tamen bene facit, si duxerit: Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suae voluntatis, et hoc judicat in corde suo servare virginem suam, bene facit. Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit; et …non jungit, melius facit (I Cor.