# Adversus Jovinianum libri duo 1.239.585-611

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 1.239.585 to 1.239.611. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.585
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.585

VII, 37, 38). Signanter et proprie supra dixerat, Qui ducit uxorem, non peccat: hic, Qui servat virginem suam, bene facit. Aliud est autem non peccare, aliud est bene facere. Declina, inquit, a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI, 27). Illud declinamus, hoc sequimur. In altero perfectio est. Verum ne in co quod dixit, et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit, existimet aliquis observationem nostram non stare; protinus hoc ipsum bonum extenuat, et obumbrat comparatione melioris, et dicit: Et qui non jungit melius facit. Nisi illaturus esset [Al. fuisset] melius facit, nunquam praemississet, bene facit. Ubi autem bonum et melius est, ibi boni et melioris non unum est praemium; et ubi non unum praemium, ibi utique dona diversa. Tantum est igitur inter nuptias et virginitatem, quantum inter non peccare, et bene facere; imo, ut levius dicam, quantum inter honum et melius. Viduae quae pascuntur eleemosynis Ecclesiae. — Finita disputatione conjugiorum et virginitatis, inter utrumque cauto moderamine praeceptorum, ut nec ad sinistram, nec ad dexteram diverteret, sed via regia graderetur, et illud impleret: Ne sis justus multum (Eccle. VII, 17), rursum monogamiam digamiae comparat, et quomodo nuptias subdiderat virgini, ita digamiam primis nuptiis subjicit, et ait: Mulier alligata est, quanto tempore vir ejus vivit; quod si dormierit vir ejus, liberata est; cui vult nubat, tantum in Domino. Beatior autem erit, si sic permanserit, secundum consilium meum. Puto autem quod et ego spiritum Dei habeam (Cor. VII, 39, 40). Concedit secundas nuptias, sed volentitibus, sed his, quae se continere non possunt; ne luxuriatae in Christo, nubere velint, habentes damnationem, quod primam fidem irritam fecerint, et hoc concedit, quia multae erunt retro post Satanam (I Tim. V, 19). Caeterum beatiores, inquit, erunt si sic permanserint (I Cor.

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
