# Adversus Jovinianum libri duo 1.239.776-795

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 1.239.776 to 1.239.795. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.776
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.776

Locus enim in quo stas, terra sancta est (Exod. III, 5). Quia sic erat Domini armatus excretus in tubis sacerdotalibus, quasi ad evangelicam praedicationem sub typo Jericho. mundus subvertitur. Et ut infinita praeteream (neque enim nunc mihi propositum est omnia veteris Testamenti aperire mysteria), quinque reges, qui in terra repromissionis ante regnabant, resistebantque evangelico exercitui [Al. exercitu], Jesu pugnante, superantur (Josue X). Hoc puto intellectu esse perspicuum, quod antequam Dominus populum suum educeret de AEgypto, et circumcideret eum, visus, odoratus, gustus, auditus, tactusque regnaverint, et his quasi principibus fuerint universa subjecta. Quos Jesus ad speluncam corporis confugientes, et ad tenebrosum locum, ipsum ingrediens corpus interfecit: ut per id occiderentur, per quod ante regnabant. Moyses Legem significat. Vicenarius numerus infaustus. Belphegor apud Hebraeos est Priapus. Jesus non plangitur moriens.— Verum jam tempus est, ut castitatis Jesu vexillum levemus. Moyses scribitur habuisse uxorem. Moysen autem et Dominus noster, et Apostolus interpretantur legem: Habent Moysen et prophetas (Luc. XVI,29). Et: Ab Adam usque ad Moysen regnavit peccatum, etiam super eos qui non peccaverunt, in similitudine praetaricationis Adae (Rom. V, 14): nullique dubium est, in utroque testimonio Moysen legem significare. Sicut ergo legimus quod Moyses, id est, lex habuerit uxorem, ostende mihi Jesum Nave vel uxorem habuisse, vel filios: et si potueris monstrare, victum me esse fatebor. Et certe pulcherrimum terrae Judaeae in partitione accepit locum, moriturque, non in vicenario numero, qui semper in Scripturis infaustus est, in quo servivit Jacob, et venditus est Joseph, et quem diligit Esau accipiens in eo quaedam munera, sed in decimo, de cujus laude crebro diximus; sepeliturque in Thamnath sare, id est, in perfectissimo principatu, sive in numero operimenti novi: ut virginum significaret greges, Salvatoris auxilio coopertos in monte Ephraim, hoc est, in monte frugifero, ah aquilone montis Gaas [mss.

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
