# Adversus Jovinianum libri duo 1.239.78-96

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 1.239.78 to 1.239.96. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.78

Nam qui aequalia omnium asserit merita, tam virginitati facit injuriam, dum eam nuptiis comparat, quam et nuptiis, sic eas licitas asserens, ut secunda et tertia matrimonia. Sed et digamis et nigamis adversarius est, ibi ponens scortatores quondam et libidinosissimos post poenitentiam, ubi duplicata et triplicata matrimonia: nisi quod in eo digami et trigami dolore non debent, quia idem s…o…tator et poenitens in regno coelorum etiam virginibus adaequatur. Proponam igitur manifesti… ribus verbis et habentibus aliquam consequentiam, argumenta ejus et exempla de nuptiis, eodemque ordine omnia, quo ab eo dicta sunt, digeram. Nec molestum lectori sit, si nauseam ejus et vomitum legere compellatur. Libentius antidotum Christi bibet, cum diaboli venena praecesserint. Audite patienter, virgines; audite, quieso, voluptuosissimum concinnatorem, imo quasi sirenatum cautus et fabulas clausa aure transite. Vestras ferte paulisper injurius; putate vos cum Christo crucifixas, Pharisaerum audire blasphemias. Jovinianus. Liber Deuteronomii sub Josia reperius in templo. — Prima, inquit, Dei sententia est, Propter quod dimittet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Gen. II, 24, et Matth. XIX, 5). Ac ne forte diceremus hoc scriptum in veteri Testamento, asserit a Domino quoque idipsum in Evangelio confirmari, Quod Deus conjunxit, homo non separet: statimque subnectit, Crescite et multiplicamini, et replete terram (Gen. I, 28); et per ordinem replicat, Seth, Enos, Ca…nam, Malaieel, Jared. Enoch, Mathusalem, Lamech, Noe, omnes habuisse uxores, et ex Dei sententia filios procreasse (quasi generationis·…do et historia conditionis humanae, sine conjugibus et liberis potuerit enarrari): « Iste, inquit, est Enoch, qui ambula it cum Deo, et raptus in coelum est. Iste Noc, qui, cum essent utique multi virgines propter aetatem, solus cum filiis et uxoribus naufrago orbe servatus est.

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
