# Adversus Jovinianum libri duo 1.239.796-819

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 1.239.796 to 1.239.819. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.796
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.796

Gaes], qui interpretatur commotio: Mons enim Sion, latera aquilonis, civitas regis magni (Psal. XLVII, 3), quae opposita semper invidiae est, et per singulas tentationes dicit: Mei vero pene moli sunt pedes ( Psal. LXXII, 2). Cumque in sepultura Jesu, liber qui ex nomine ejus appellatur, expletus sit; rursum in Judicum volumine, quasi vivens resurgensque describitur: et sub άνακβφαλαιώσει opera ipsius praedicantur: et legitur, Misit Jesus populum, et abierunt filii Israel, unusquisque in haereditatem suam, ut possiderent terram (Josue, XXIV, 28). Et, Servivit populus Domino cunctis diebus Jesu (Ibid. 31), et caetera. Statimque subjungitur: Et mortuus est Jesu Nare servus Domini centum decem annorum (Ibid. 29). Porro Moyses vidit tantum terram repromissionis, et intrare non potuit, et mortuus est in terra Moab, et sepelivit eum Dominus in valle terrae Moab contra domum Phogor, et non cognovit vir sepulcrum ejus usque in diem hunc (Deut. XXXIV, 5, 6). Comparemus utriusque sepulturam: Moyses in terra Moab moritur, Jesus in terra Judaeae. Ille sepelitur in valle contra domum Phogor, quod interpretatur ignominia (proprie quippe Phogor lingua hebraea Priapus appellatur); hic in monte Ephraim ab aquilone montis Gaas. Et est in verbis simplicibus semper divinarum Scripturarum sensus augustior. Quia apud Judaeos gloria erat in portubus et parturitionibus; et maledicta sterilis, qiae non habebat semen in Israel; et beatus cujus erat semen in Sion, et domestici in Jerusalem: et in benedictione maxima ponebatur, Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae. Filii tui sicut novellat olivarum in circuitu mensae tuae (Psal. CXXVII, 3); idcirco sepulcrum ejus positum in valle describitur contra domum idoli, quod proprie libidini consecratur. Nos autem qui militamus sub Jesu duce, usque ad praesentem diem ignoramus ubi Moyses sit sepultus. Contemnimus enim Phogor [Al. Phegor], et omnem ignominiam ejus, scientes quod qui in carne sunt, Deo placere non possunt.

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
