# Adversus Jovinianum libri duo 1.239.820-840

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 1.239.820 to 1.239.840. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.820
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.820

Et Dominus ante diluvium quoque dixerit: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quia caro sunt (Gen. VI, 3). Quamobrem et Moyses moriens plangitur a populo Israel: Jesus autem quasi victurus non plangitur. Nuptiae enim finiuntur in morte, virginitas post mortem incipit coronari. Jephte temerarii voti arguitur, Sacerdotes plurimi uxorati. Levitarum habitus. Error Encratitarum. — Samson quoque producit in medium, nec decalvatum quondam Domini Nazaraeum a muliere considerat; qui licet typum teneat Salvatoris, quod meretricem ex gentibus adamarit Ecclesiam: et multo plures hostium moriens, quam vivus occiderit: tamen conjugalis pudicitiae exempla non praebet. Et certe iste est secundum prophetiam Jacob (Gen. XLIX, 17), qui cum concitus equi pernicitate ferretur, a serpente percussus, retrorsum cecidit. Debboram autem et Barach, et uxorem Aber [mss. Chaber] Cynei cur enumeraverit, prorsus non intelligo: cum aliud sit bellorum principes et historiae ordinem texere: aliud figuras aliquas significare conjugii, quae in istis omnino non comparent. Porro quod praefert Jephte patris idem lacrymis virginis filiae, pro nobis facit. Et nos enim non tam virgines saeculi, quam eas quae propter Christum sunt virgines, praedicamus: et a plerisque Hebreorum reprehenditur pater voti temerarii, qui dixerit: Si tradens tradideris filios Ammon in manibus meis, quicunque exierit de domo mea in occursum mihi, cum reverti coepero in pace a filiis Ammon, erit Domino, et offeram illum holocaustum (Judic. XI, 30, 31). Si canis (inquiunt), si asinus occurrisset, quid faceret? Ex quo volunt Dei dispensatione esse factum ut qui improspecte voverat, errorem votorum in filiae morte sentiret. Si autem Samuel nutritus in tabernaculo duxit uxorem, quid hoe ad praejudicium virginitatis? Quasi non hodie quoque plurimi sacerdotes habeant matrimonia; et Apostolus episcopum describat unius uxoris virum, habentem filios cum omni castitate (I Tim.

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
