# Adversus Jovinianum libri duo 1.239.97-121

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 1.239.97 to 1.239.121. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.239.97

Rursus post diluvium, quasi altero principio generis humani, virorum et uxorum paria junguntur, et ex integro generationis instanratur benedictio: Crescite, et multiplicamini, et replete terram (Gen. VIII, 17, et IX, 1). » Insuper etiam comedendarum carnium licentia relaxatur: Et omne quod movetur, erit vobis in escam; sicut olera herbarum dedi vobis universa (Ibid. 9). Currit at Abrabam, Isaac, et Jacob, e quibus prior trigamus, secundus monogamus, tertuis quatuor uxorum est: Liae, Rachel, Balae, et Zelphae; et asserit Abrabam ob fidei meritum, benedictionem in generatione filii accepisse. Soram in typum Ecclesiae, cui defecerant muliebria, maledictionem sterilitatis, partus benedictione mutasse. Quod Rebecca ierit quasi prophetes interrogare Dominum, et audierit ab eo, Duae gentes et duo populi in utero tuo sunt (Gen. XXV, 23). Quod Jacob pro uxore s…rvierit: et existimante Rachel, viri esse dare liberos, ac dicente: Da mihi filios: sin autem moriar (Gen. XXX, 1); responderit: Numquid pio Deo ego sum, qui te conclusit (Ibid.,2)? In tantum. inquit, sciebat fructus nuptiarum Domini esse, non mariti. Quoti Joseph vir sanctus atque castissimus, et omnes patriarchae uxores habuerint. quibus aequaliter per Moysen benedicat Deus. Judam quoque proponit, et Thamar: et occisum Onam perstringit a Domino, quia fratri invidens semen, nuptiarum opera perdebat. Moysen proponit, et Mariae lepram, quae fratri pro uxore detrahens, illico Dei ultione percussa est. Laudat Samson, et uxorium Nazaraeum miris effert praeconiis. Debbo· ram quoque replicat et Barach, quod absque virginitatis bonis, Sisaram et Jabin et currus ferreos debellarint. Jabel uxorem Haber Cynci adducit in medium, et palo armatam praedicat manum. Inter Jephte patrem et filiam virginem, quae immolata sit Domino, dicit nullam fuisse distantiam; quin potius fidem patris praefert ei, quae caesa sit lugens. Venit ad Samuel alterum Nazaraeum Domini, qui ab infantia nutritus in tabernaculo est, et vestitus ETHOD ……D, quod interpretatur, vestibus lineis: dlcitque eum filios procreasse, nec sacerdotalem pudicitiam uxoris imminutam esse complexu.

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
