Latin
1.277.1 to 1.277.22
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 1.277.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
26. Evangelium non est ante Christi crucem. Mulieres Judaeorum ministrabant magistris alimenta. Joannes evangelista virgo; ordinem aetatis commendat; quo tempore mortuus; privilegia ejus. —Venit ad Evangelium, et proponit nobis Zucbanam et Elisabeth, Petrum et socrum ejus, et consueta vecordia non intelligit istos quoque inter eos, qui legi servierint, debuisse numerari. Neque enim Evangelium aute crucem Christi est, quod passione et sanguine ipsius dedicatur. Juxta quam regulam Petrus et caeteri apostoli, ut ei ex superfluo interim concedam, habuerunt quidem [Al. quidam] uxores, sed quas eo tempore acceperant, quo Evangelium nesciebant. Qui assumpti postea in apostolatum. relinquunt officium conjugale. Nam cum Petrus ex persona apostolorum dicit ad Dominum: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te (Matth, XIX, 27), respondit ei Dominus, Amen dico vobis, quoniam nemo est qui dimiserit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei, qui non recipiat multo plura in saeculo isto, et in saeculo futuro vitam aeternam (Ibid. 28). Si autem nobis illud opposuerit ad probandum, quod omnes apostoli uxores habuerint, Numquid non habemus potestatem mulieres vel uxores circumducendi (quia γυνή apud Graecos utrumque significat) sicut caeteri apostoli, et Cephas, et fratres Domini (I Cor. IX, 5), jungat et illud quod in Graecis codicibus est: Numquid non habemus potestatem sorores mulieres, vel uxores circumducenti? EX quo apparet eum de aliis sanctis dixisse mulieribus, quae juxta morem Judaicum magistris de sua substantia ministrabant, sicut legimus ipsi quoque Domino factitatum. Nam et ordo verborum hoc significat: Numquid non habemus potestatem manducandi, et bibendi. aut sorores mulieres circumducendi (lbid. 4,5)? Ubi de comedendo et bibendo, ac de administratione sumptuum praemittitur, et de mulicribus sororibus infertur, perspicuum est, non uxores debere intelligi, sed eas, ut diximus, quae de sua substantia ministrabant.