# Adversus Jovinianum libri duo 1.277.102-127

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 1.277.102 to 1.277.127. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.102

Nemo enim melius scire potest quid sit uxor, vel mulier, illo qui passus est. Loquitur ergo in Proverbiis: Mulier insipiens et audax, inops panis efficitur (Prov. IX, 13). Cujus panis? Nempe illius qui de coelo descendit: statimque subjungit: Terrigenae apud eam pereunt, et in profundum inferni incurrunt (Ibid. 18). Qui sunt terrigenae qui apud eam pereunt? Utique illi, qui sequuntur primam Adam. qui de terra est, et non secundum, qui de coelo est. Et rursum in alio loco: Sicut in ligno vermis, ita perdit virum suum uxor malefica (Prov. XXV, 20). Si autem asseveraveris hoc de malis conjugibus dictum esse, et ego tibi breviter respondebo: Quae enim milii incumbit necessitas venire in dubium, utrum bona an mala futura sit quam duxero? Melius est, inquit, habitare in terra deserta, quam cum uxore litigiosa et iracunda (Prov. XXI, 9). Quam rarum sit uxorem sine bis vitiis inveniri, novit ille qui duxit uxorem. Unde pulchre Varios Geminus sublimis orator: « Qui non litigat, inquit, coelebs est. » Melius est habitare in angulo tecti, quam cum uxore maledica in domo communi (Prov. XXV, 24). Si domus communis mariti et uxoris erigit uxorem in superbiam et contumeliam viro facit: quanto magis si ditior uxor fuerit, et in domo ejus vir manserit! Incipit enim non uxor esse, sed domina; et viro si offenderit, migrandum est. Stillicidia ejiciunt hominem in die hiemali de domo sua, similiter et mulier maledica de propria domo (Prov. XXVII, 15). Assiduis quippe jurgiis et quotidiana garrulitate facit perfluere domum ejus, et ejicit eum de aedibus suis, id est de Ecclesia. Unde et supra ab eodem Salomone praecipitur: Fili, ne supereffluas. Et Apostolus ad Hebraeos: Propterea, inquit, debemus intendere amplius his quae dicuntur, ne forte superelfluamus (Hebr.

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
