# Adversus Jovinianum libri duo 1.277.128-151

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 1.277.128 to 1.277.151. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.128

II, 1). Illud vero quis taceat, quod sub aenigmate scribitur? Sanguisugae tres filiae erant dilectione dilectae, sed istae non saturaverunt eam, et quartae non sufficit dicere satis: Infernus, et amor mulieris, et terra quae non satiatur aqua, et ignis 3 non dicit satis est (Prov. XXX, 15, 16). Sanguisuga diabolus est, diaboli filix sunt dilectione dilectae, quae satiari interfectorum cruore non possunt: Infernus, et amor mulieris, et terra arens, et exaestuans. Non hic de meretrice, non de adultera dicitur, sed amor mulieris generaliter accusatur, qui semper insatiabilis est, qui exstinctus accenditur, et post copiam rursum inops est, animumque virilem effeminat, et excepta passione quam sustinet, aliud non sinit cogitare. Simile quid et in sequenti parabola legimus: Per tria movetur terra, quartum autem non potest ferre [mss. ferri]: si servus reguet, et stultus si saturetur panibus, et odiosa uxor si habeat bonum virum, et ancilla si ejiciat dominam suam (Ibid. 21 seqq.), Ecce et bic inter malorum magnitudinem uxor ponitur. Quod si responderis, sed uxor odiosa, dicam tibi quod et supra. Atqui hoc periculum in memet fieri grave est. Qui enim ducit uxorem, in ambiguo est, utrum odiosam, an amabilem ducat. Si odiosam duxerit, ferri non potest. Si amabilem, amor illius inferno, et arenti terrae, et incendio comparatur. Sapientia carnis et spiritus. Boni creati sumus a Deo; vitio nostro lapsi. — Veniamus ad Ecclesiasten, de ipso quoque pauca testimonia ponentes: Omnibus tempus est, et tempus omni rei sub coelo. Tempus pariendi, et tempus moriendi, tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est (Eccle. III. 1 seqq.). Peperimus in lege cum Moyse, moriamur in Evangelio cum Christo. Plantavimus in nuptiis, evellamus per pudicitiam quod plantatum est. Tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexu.

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
