# Adversus Jovinianum libri duo 1.277.152-180

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 1.277.152 to 1.277.180. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.152

Tempus amandi, et tempus odiendi, Tempus belli et tempus pacis (Ibid. 5, 8). Simulque nos commonet, ne legem Evangelio praeferamus; nec puritatem virginitatis, nuptiis putemus aequandam: Meliora sunt, dicens, novissima sermonis, quam initium ejus (Eccle. VII, 9). Statimque subjungit: Ne dixeris, quid factum est, quia dies priores meliores erant, quam hi? Quia non sapienter interrogasti de hoc (Ibid. 11); et reddit causam quare dies posteriores meliores sint quam priores: Quia bona, inquit, est sapientia cum haereditate (Ibid. 12). In lege enim sapientiam carnis, mors sequebatur occidens; in Evangelio sap entiam spiritus, haereditas exspectat aeterna: Ecce hoc inveni, dicit Ecclesiastes, hominem unum de mille inveni, et mulierem in his omnibus non inveni. Verumtamen reperi quod fecit Deus hominem rectum; et ipsi quaesierunt cogitationes malas (Ibid. 20-30). Rectum hominem invenisse se dicit. Considera vim verbi. In hominem, et vir et femina continetur. Et mulierem, inquit, in his omnibus non inveni. Legamus principium Geneseos, et inveniemus Adam, hoc est, hominem, tam virum quam feminam nuncupari. Cum ergo boni creati simus et recti a Deo, ipsi vitio nostro sumus ad pejora delapsi; et quod in paradiso rectum in nobis fuerat, egredientibus de paradiso depravatum est. Quod si objeceris, antequam peccarent, sexum viri et feminae fuisse divisum. et absque peccato eos potuisse conjungi, quid futurum fuerit incertum est. Neque enim Dei possumus scire judicia, et ex nostro arbitrio illius sententiae praejudicare. Hoc quod factum est, in propatulo est, quod qui in paradiso virgines permanserunt, ejecti de paradiso copulati sunt. Aut quid nocebat, si paradisus nuptias recipit, et nulla est inter maritatam virginemque diversitas, etiam in paradiso eos ante sociari? Ejiciuntur de paradiso; et quod ibi non fecerunt, in terra faciunt, ut statim a principio conditionis humanae virginitatem paradisus, et terra nuptias dedicaverit.

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
