Latin
1.277.211 to 1.277.236
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 1.277.211-236
Unproofread scanNot analysed yet
II, 15). Surge, veni, proxima mea, sponsa mea, et veni. Tu columba mea in velamento petrae juxta promurale, et ostende mihi faciem tuam, et auditam fac mihi vocem tuam, quoniam vox tua suavis, et facies tua speciosa (Cant, II, 13, 14). Dum vultum tuum tegeres cum Moyse et velamentum esset in lege, nec faciem tuam videbam, nec vocem tuam dignabar audire, dicens: Et si multiplicaveritis preces vestras [Forte precem vestram], nec sic exaudiam vos (Isa. I, 15). Nunc autem revelata facio contemplare gloriam meam, et petrae firmissimae tegere promurali. Quod audiens sponsa aperit sacramenta pudicitiae·: Fratruelis meus mihi, et ego illi qui pascit inter lilia (Cant. II, 16), hoc est, inter virginum candidissimos choros. Vis scire quale verus Salomon pacificus noster solium quales habeat armigeros. Ecce, ait, lectus Salomonis, sexaginta potentes in circuitu ejus de potentibus Israel, omnes tenentes frameam 5, et docti bello, uniuscujusque viri gladius in femore ipsius (Cant. III, 7, 8). Qui in circuitu Salomonis sunt, gladium habent in femore, sicut Aoth ille judex άμφοτεροδέξ’. ο; [scil. ambidexter] (Judic. III, 5), qui interfecit hostem pinguissimum et totum carni deditum, omnes amputans voluptates. Ibo, inquit, ad montem myrrhae (Cant. IV, 6); ad eos scilicet qui mortificaverunt corpora sua; et ad collem Libani, ad purissimos virginum greges, et loquar sponsae meae: Tota speciosa es, amica mea, et non est macula in te (Ibid. 6, 7). Unde et Apostolus: Ut exhibeat, inquit, sibi sanctam Ecclesiam, non habentem maculam, neque rugam (Ephes. V, 27). Veni a Libano, sponsa, veni a Libano. Venies, et pertransibis ab initio fidei, a capite Sanir et Hermon, a cubilibus leonum, a montibus leopardorum (Cant. IV, 8). Libanus λεύκασμά; ,id est, candor interpretatur. Veni ergo, sponsa candidissima, de qua alibi dicitur: Quae est ista, quae ascendit dealbata (Cant.