# Adversus Jovinianum libri duo 1.277.23-35

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 1.277.23 to 1.277.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.23

Quod et in veteri lege de Sunamitide illa scribitur, quae solita sit Elisaeum recipere, et ponere ei mensam, et panem, et candelabrum, et caetera. Aut certe si γυναίκα…, uxores, accipimus, non mulieres, id quod additur, sorores, tollit uxores, et ostendit eas germanas in spiritu fuisse, non conjuges. Quanquam, excepto apostolo Petro, non sit manifeste relatum de aliis apostolis quod uxores habuerint; et cum de uno scriptum sit, ac de caeteris tacitum, intelligere debemus sine uxoribus eos fuisse, de quibus nihil tale Scriptura significet. Et tamen ille qui nobis objecit Zachariam et Elisabeth, Petrum et socrum ejus, sciat, de Zacharia et Elisabeth Joannem fuisse generatum, id est, de nuptiis virginem, de lege Evangelium, de matrimonio castitatem, ut a propheta virgine virgo Dominus et annuntiaretur, et baptizaretur. Possumus autem de Petro dicere, quod habuerit socrum eo tempore quo credidit, et uxorem jam non habuerit, quanquam legatur in περιόδοις et uxor ejus, et filia. Sed nunc nobis de canone omne certamen est. Et quia ad apostolos provocavit, quod principes disciplinae nostrae, et Christiani dogmatis duces, virgines non fuerint, ut eos inierim virgines concedamus non fuisse (neque enim hoc praeter Petrum probari potest) noverit hos esse apostolos, de quibus Isaias vaticinatur: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma essemus, et similes Gomorrae fuissemus (Isa. I, 9). Qui ergo erant ex Judaeis, virginitatem quam in Judaismo amiserant, in Evangelio habere non poterant. Et tamen Joannes unus ex discipulis, qui minimus traditur fuisse inter apostolos, et quem fides Christi virginem repererat, virgo permansit, et ideo plus amatur a Domino, et recumbit super pectus Jesu. Et quod Petrus, qui uxorem habuerat, interrogare non audet, illum rogat ut interroget. Et post resurrectionem, nuntiante Maria Magdalene quod Dominus resurrexisset, uterque cucurrit ad sepulcrum;

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
