# Adversus Jovinianum libri duo 1.277.268-295

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 1.277.268 to 1.277.295. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.268
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.268

et in crapulam castitatis eructant, et expletur illud vaticinium Zachariae, d…utaxat juxta Hebraicam veritatem de Ecclesiae virginibus prophetantis: Complebuntur infantibus et puellis ludentibus plateae ejus (Zach. VIII, 5). Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus: nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines (Zachar. IX, 17)? Istae sunt virgines, de quibus in quadragesimo quarto Psalmo scriptum est: Adducentur regi virgines post eam, proximae ejus afferentur tibi in laetitia, et exsultatione. Adducentur in templum regis (Psal. XLIV, 15, 16). Sequitur: Hortus conclusus, soror mea sponsa: hortus conclusus, fons signatus [Cant. IV, 12). Quod clausum est atque signatum, similitudinem habet Matris Domini, matris et virginis. Unde et in sepulcro Salvatoris novo, quod in petra durissima [Al. purissima] fuerat excisum, nec ante, nec postea quisquam positus est. Et tamen haec virgo perpetua multarum est mater virginum. Sequitur enim: Emissiones tuae paradisus malogranatorum cum fructu pomorum (Cant. IV, 13). In malogranatis et pomis, omnium virtutum significatur in virginitate concentus. Fratruelis meus candidus et rubicundus (Cant. V, 10); candidus in virginitate, rubicundus in martyrio. Et quia rubicundus et candidus est, idcirco statim additur, guttur [Al. gustus] ejus dulcedines, et totus concupiscentia (Ibid.). Sponsus virgo, laudatus a sponsa virgine, laudat vicissim virginem sponsam, et dicit ei: Speciosi facti sunt gressus tui in calceamentis, filia 3 Aminadab (Cant. VII, 1), quod interpretatur, populi se sponte offerentis. Virginitas enim voluntaria est, et ideo gressus Ecclesiae in castitatis pulchritudine collaudantur. Non est hujus temporis in morem Commentarii omnia de Cantico canticorum virginitatis pandere sacramenta, quia et haec ipsa fastidioso lectori nares contractura non ambigo. Loquatur Isaias spei nostrae fideique mysterium: Ecce virgo in utero concipiet et pariet filium, et vocabis nomen ejus Emmanuel (Isa. VII, 14). Scio Judaeos opponere solere, in Hebraeo verbum ALMA […] non virginem sonare, sed adolescenttulam.

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
