# Adversus Jovinianum libri duo 1.277.296-313

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 1.277.296 to 1.277.313. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.296
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.296

Et revera virgo proprie BETHULA […] appellatur, adolescentula autem vel puella, non ALMA dicitur, sed NAARA […]. Quid est igitur quod significat ALMA? Absconditam virginem, id est, non solum virginem, sed cum έπιτάσει virginem; quia non omnis virgo abscondita est, nec ab hominum fortuito separata conspectu. Denique et Rebecca in Genesi, ob nimiam castitatem et Ecclesiae typum, quem in sua virginitate signabat, ALMA scribitur, non BETHULA, sicut manifestum esse poterit ex sermonibus pueri Abraham, quos loquitur in Mesopotamia: Et dixit: Domine Deus domini mei Abraham, si tu dirigis viam meam per quam ego ingredior, ecce dum stetero super fontem aquae, virgo quae egredietur, ut hauriat aquam, et dixero ad eam: Da mihi paululum aquae, ut bibam de hydria tua; et responderit: Et tu bibe, et camelis tuis hauriam: hac erit uxor, quam praeparavit Dominus filio domini mei (Gen. XXIV, 42 seqq.). In eo enim loco, in quo ait: Virgo quae egredietur, ut hauriat aquam, in Hebraico scriptum est ALMA, id est, virgo secret, et nimia parentum diligentia custodita. Aut certe ostendant mihi ubi hoc verbo appellentur et nuptae, et imperitiam confitebor. Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium. Si non praefertur nuptiis virginitas. Spiritus sanctus cur maritatam, cur viduam non elegit? Nam illo tempore erat Anna filia Phanuelis de tribu Aser, insignis pudicitiae, et semper vacans orationibus et jejuniis in templo Dei. Si conversatio tantum et bona opera et jejunia absque virginitate, Spiritus sancti ad se merentur adventum, potuit et ista mater esse Domini. Curramus ad reliqua: Sprevit te, inquit, et despexit, virgo filia Sion (Isa. XXXVII, 22). Quam filiam dixerat, appellavit et virginem: ne si tantum filiam nominasset, arbitrareris et nuptam. Haec est virgo filia ad quam alibi dicitur: Laetare, sterilis, quae non paris, erumpe et clama, quae non parturis, quoniam multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum (Isa.

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
