# Adversus Jovinianum libri duo 1.277.333-349

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 1.277.333 to 1.277.349. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.333
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.333

Diligenter attende, donec uxor viveret non habebat libertatem populum commonendi. Moritur uxor, et conjugale vinculum solvitur, et absque ulla trepidatione semper in officio prophetali est, Qui enim liber vocatus est, vere eat servus Christi. Non nego beatas esse viduas, quae ita post baptismum manserint; nec illarum detraho merito, quae cum viris in castitate perdurant, sed sicuti' hae majoris apud Deum praemii sunt, quam nuptae conjugali officio servientes, ita et ipsae aequo animo patiantur virginitatem sibi praeferri. Si enim illas sera pudicitia post despumatas corporis voluptates erigit contra maritatas [Al. maritas ], cur non infra perpetuam castitatem esse se noverint? Leviora praecepta data rudi adhuc Ecclesia. Electionum causae variae. Offensio malorum est. non bonorum. Vitium antiquum in Ecclesia. Officiorum nomina, non meritorum. — « Frustra, inquit, haec loqueris, quia et episcopi et presbyteri et diaconi, unius uxoris viri, et habentes filios, ab Apostolo constituuntur. » Quomodo de virginibus Apostolus dicit se non habere praeceptum, et tamen dat consilium, quasi misericordiam consecutus a Domino, et hoc agit in omni illa disputatione, ut virginitatem praeferat matrimonio, et suadet quod imporare non audet, ne injicere videatur laqueum, et plus imponere ponderis, quam potest hominum sustinere natura: ita et in ecclesiastico ordine constituendo, quia rudis ex gentibus constituebatur Ecclesia, leviora nuper credentibus dat p…ecepta, ne territi ferre non possent. Denique et apostoli et seniores de Hierosolymis litteras mittunt, ut non amplius imponatur oneris his qui de gentibus crediderunt, nisi ut abstineant se ab idololatria, et fornicatione, et a sanguine, et a suffocatis; et quasi parvulis atque infantibus lac potum dant, non solidum cibum; nec praecipiunt de continentia, nec de virginitate significant, nec ad jejunia provocant, neque dicunt illud quod in Evangelio ad apostolos dirigatur, ne habeant duas tunicas, ne peram, ne aes in zonis, ne virgam in manu, ne calceamenta in pedibus, aut certe illud: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia tua, et da pauperibus: et veni, sequere me(Matth.

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
