Latin
1.277.350 to 1.277.370
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 1.277.350-370
Unproofread scanNot analysed yet
XIX, 21). Si enim adolescens ille qui se jacta verat cuncta fecisse quae legis sunt, audiens hoc, tristis abiit, quia habebat possessiones multas, et Pharisaei hujuscemodi Domini sententiam subs…nnabant: quanto magis tanta gentium multitudo, cui summa virtus erat aliena non rapere, non habebat necesse praeceptum de castitate et continentia perpetua, quibus scribebatur ut abstinerent se ab idolis, et a fornicatione, et in quibus audiebatur fornicatio, et talis fornicatio, quae ne inter gentes quidem est! Sed et ipsa episcopalis electio mecum facit. Non enim dicit: Eligatur episcopus, qui unam ducat uxorem, et filios faciat; sed qui unam ducat uxorem, et filios in omni subditos disciplina (I Tim. III, 2, 4; Til. I, 6). Certe confiteris non posse esse episcopum, qui in episcopatu filios faciat. Alloqui, si deprehensus fuerit, non quasi vir tenebitur, sed quasi adulter damnabitur. Aut permitte sacerdotibus exercere opera nuptiarum, ut idem sint virgines quod mariti: aut si sacerdotibus non licet uxores tangere, in eo sancti sunt, quia imitantur pudicitiam virginalem. Sed et hoc inferendum. Si laicus et quicunque fidelis orare non potest, nisi careat officio conjugali, sacerdoti, cui semper pro populo offerenda sunt sacrificia, semper orandum est. Si semper orandum est, ergo semper carendum matrimonio. Nam et in veteri lege qui pro populo hostias offerebant, non solum in domibus suis non erant, sed purificabantur ad tempus ab uxoribus separati, et vinum et siceram non bibebant. quae solent libidinem provocare. Eliguntur mariti in sacerdotium, non nego; quia non sunt tanti virgines, quanti necessarii sunt sacerdotes. Nunquid quia in exercitu fortissimus quisque eligendus est, idcirco non assumentur et infirmiores, cum omnes fortes esse non possint? Si exercitus viribus tantum constaret, et non etiam numero militum, abjicerentur imbecilliores. Nunc et secundarum et tertiarum virium gradus assumitur, ut turba et numero exercitus compleatur.