# Adversus Jovinianum libri duo 1.277.36-52

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 1.277.36 to 1.277.52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.36

sed ille praevenit. Cumque essent in navi et piscarentur in lacu Genezareth, Jesus stabat in littore, nec sciebant apostoli quem viderent; solus virgo virginem agnoscit, et dicit Petro: Dominus est. Rursum post auditam sententiam, quod ab alio cingendus esset Petrus, et ducendus quo nollet, et crucis fuisset ili· passio prophetata, et ille diceret: Domine, quid iste (Joan. XXI, 21)? nolens deserere Joannem, cum quo semper fuerat copulatus, dicit ei Dominus: Quid ad te si eum volo sic esse (Ibid. 22)? Unde et sermo exivit inter fratres, ilium discipulum non moriturum. Ex quo obtenditur virginitatem non mori, nec sordes nuptiarum abluere cruore martyrii, sed manere cum Christo, et dormitionem ejus transitum esse, non mortem. Si autem obnixe contenderit Joannem virginem non fuisse, et nos amoris praecipui causam virginitatem diximus, exponat ille, si virgo non fuit, cur caeteris apostolis plus amatus sit? At dicis, super Petrum fundatur Ecclesia: licet id ipsum in alio loco super omnes apostolos fiat, et cuncti claves regni coelorum accipiant, et ex aequo super eos Ecclesiae fortitudo solidetur, tamen propterea inter duodecim unus eligitur, ut capite constituto, schismatis tollatur occasio. Sed cur non Joannes electus est virgo? AEtati delatum est, quia Petrus senior erat, ne adhuc adolescens ac pene puer, progressae aetatis hominibus praeferretur, et magister bonus, qui occasionem jurgii debuerat auferre discipulis, et qui dixerat eis: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 27); et, Qui voluerit inter vos major esse, minimus omnium sit (Matth. xx, 27), in adolescentem quem dilexerat, causam praebere videretur invidiae. Ut autem sciamus Joannem tunc fuisse puerum, manifestissime docent ecclesiasticae historiae, quod usque ad Trajani vixerit imperium, id est, post passionem Domini sexagesimo octavo anno dormierit: quod et nos in libro de Illustribus Viris breviter perstrinximus.

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
