# Adversus Jovinianum libri duo 1.277.476-498

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 1.277.476 to 1.277.498. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.476
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.476

V, 17). Curram per apostolorum sententias, et quomodo in Salomonis exemplis breves expositiunculas subdidi, ob intelligendi facilitatem, ita et nunc castitatis et continentiae Christianae exempla replicabo, et de multis testimoniis quasi unum corpus efficiam, quo et nihil quod ad pudicitiam pertineat, praetermittam, et nimiae prolixitatis declinem fastidium. Scribit inter caetera Paulus apostolus ad Romanos: Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? Nam fuis illorum mors est. Nunc vero liberati a peccato, servi autem Dei facti, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vera vitam aeternam (Rom. VI, 21, 22). Puto quod et nuptiarum finis mors sit. Fructus autem sanctificationis, qui vel ad virginitatem, vel ad continentiam pertinet, vita pensatur aeterna. Ac deinde: Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi: ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit: ut fructificemus (Al. fructificetis) Deo. Cum enim essemus in cerne, passiones quae per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti. Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua de· tinebamur; ut serviamus in novitate spiritus, et non in te ustate litterae (Rom. VII. 4 seqq.). Cum, inquit, essemus in carne, et non in novitate spiritus, sed in vetustate litterae, faciebamus ea quae carnis erant, et fructificabamus morti. Nunc autem quia mortui sumus legi, per corpus Christi, fructificemus Deo, ut simus ejus qui ex mortuis resurrexit. Necnon et in alia loco cum praedixisset, Scio quia lex spiritualis est (Ibid. 14); et cum de violentia carnis quod crebro nos impellat facere quod nolimus, latius disputasset, ad extremum intulit: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Ibid. 24, 25). Et iterum, Ipse igitur mente servio legi Dei, carne autem legi peccati ( Ibid.

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
