Latin
1.277.53 to 1.277.80
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 1.277.53-80
Unproofread scanNot analysed yet
Petrus apostolus est; et Joannes apostolus, maritus, et virgo, Sed Petrus apostolus tantum; Joannes et apostolus et evangelista, et propheta. Apostolus, quia scripsit ad Ecclesias ut magister; evangelista, quia librum Evangelii condidit, quod excepto Mattheo, alii ex duodecim apostoli non fecerunt. Propheta: vidit enim in Pathmos insula, in qua fuerat a Domitiano principe ob Domini martyrium relegatus, Apocalypsim infinita futurorum mysteria continentem. Refert autem Tertullianus, quod Romae missus in ferventis olei dolium, purior et vegetior exiverit, quam intraverit. Sed et ipsum ejus Evangelium multum distat a caeteris. Matthaeus quasi de homine incipit scribere: Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham (Matth. I, 1); Lucas a sacerdotio Zachariae (Luc I, 5); Marcus a prophetia Malachiae; prophetae, et Isaiae. Primus habet faciem hominis, propter genealogiam; secundus faciem vituli, propter sacerdotium; tertius faciem leonis, propter vocem clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus (Marc. I, 2). Joannes vero noster quasi aquila ad superna volat, et ad ipsum Patrem pervenit, dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, Hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, l, 2), et caetera. Exposuit virginitas, quod nuptiae scire non poterant, et ut brevi sermone multa comprehendam, doceamque cujus privilegii sit Joannes, imo in Joanne virginitas, a Domino virgine, mater virgo (Joan. I, 1, 2) virgini discipulo commendatur. Maternae virginitatis amissio, compensata virginitate filiorum. —Verum casso labore sudamus. Objicit quippe nobis adversarius Apostolicam sententiam, et ait: Adam primus formatus est, deinde Eva, et Adam non est seductus; mulier autem seducta in praevaricationem facta est. Salva autem fiet per filiorum generationem, si permanserint in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate (I Tim. II, 12-15). Consideremus cur Apostolus ad hanc sententiam, et unde pervenerit: Volo ergo viros orare in omni loco, levantes sanctas manus sine ira et cogitationibus (Ibid.