# Adversus Jovinianum libri duo 1.277.623-643

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 1.277.623 to 1.277.643. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.623
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.623

Cumque Dominus in Evangelio dixerit: Lex et prophetae usque ad Joannem (Matth. XI, 13), istae, quia virgines erant, etiam post Joannem proph…tasse referuntur. Neque enim poterant veteris Testamenti lege retineri [Al. detineri], quae virginitatis fulserant claritate. Transeamus ad Jacobum, qui frater Domini dicebatur, tantae sanctitatis, tantaeque justitiae, et perpetuas virginitatis, ut Josephus quoque historicus Judaeorum, propter hujus necem Hierosolymam subversam referat. Hic primus episcopus ex Judaeis Hierosolymae credentis Ecclesiae, ad quem Paulus cum Tito B…rnabaque pergebat, loquitur in Epistola sua: Nolite errare, fratres mei dilecti. Omne datum bonum, et omnis perfecta donatio, de sursum est. descendens a Patre luminum, apud quem non est differentia, aut aversionis obumbraculum. Volens genuit nos verbo veritatis, ut simus primitia creaturarum ejus (Jac. I. 16, 17, 18). Virgo mystice virginitatem docet. Omne perfectum donum de sursum descendit, ubi non sunt nuptiae; et descendit non a quolibet, sed a Patre luminum, qui dicit ad apostolos: Vos estis. lux mundi (Matth. V, 4). Apud quem non est differentia Judaei, sive gentilis, nec illa umbra quae versabatur in lege, premit eos qui de nationibus crediderunt; sed verbo nos genuit, et verbo veritatis, quia umbra et imago et species quaedam veritatis praecessit in lege, ut simus primitiae creaturarum ejus. Et quomodo ipse primogenitus ex mortuis omnes in se mortuos suscitavit: sic ipse virgo primitias virginum suorum in se virgine dedicavit. Petrus quoque quid de vocatione gentium sentiat, contemplemur; Benedictus, inquit, Deus, et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam, regeneravit· nos in spem vitae, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, in haereditatem incorruptam et immaculatam et immarcescibilem, qua servatur in coelis, in vos qui virtute Dei custodimini per fidem in salutem, quae praeparata est revelari in tempore novissimo (I Petr.

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
