# Adversus Jovinianum libri duo 1.277.683-706

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 1.277.683 to 1.277.706. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.683
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.683

Et tamen isto formosus monachus, crassus, nitidus, dealbatus, et quasi sponsus semper incedens, aut uxorem ducat, ut aequalem virginitatem nuptiis probet: aut si non duxerit, frustra contra nos verbis agit, cum opere nobiscum sit. Sed et Joannes in eadem verba concordat: Nolite diligere mundum, neque ea quas in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in co. Quoniam omne quod in mundo est, desiderium carnis est, et desiderium oculorum, et superbia hujus vitae, quae non est de Patre, sed de mundo (I Joan. II, 15 seqq.). Et, Mundus praeterit [Al. praeteriet]. et desiderium ejus. Qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum (lbid. 17). Mandatum novum scripst vobis, quod est verissimum, et in Christo, et in nobis; quia tenebrae praeterierunt, et lux jam lucet (Ibid. 8), Et rursum; Charissimi nunc filii Dei sumus, et necdum apparuit quid futuri sumus. Scimus autem, quia cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum siculi est. Et omnis qui habet hanc spem, castificat semetipsum, sicut et ille castus est (I Joan. III, 2,5). In hoc perf……ta est nostra charitas, si fiduciam habeamus in, diem judici: ut quomodo ille est, sic et nos simus in hoc saeculo (I Joan. IV, 17). Epistola quoque Judae tale quid significat. Odientes et carnis pollutam tunicam (Judae 23). Legamus Apocalypsim Joannis, et ibi reperiemus Agnum super montem Sion, et cum eo centum qua traginta quatuor millia signatorum, bahentium nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis, qui cantant Canticum novum, et nΘmo potest dicere Canticum illud, nisi hi qui empti sunt de terra. Isti sunt qui cum mulieribus se non coinquinaverunt, virgines enim permanserunt. Hi sequuntur Agnum quocunque vadit: empti sunt enim ex hominibus primitiae Deo et Agno, et in ore ipsorum non est inventum mendacium, et sinc macula sunt.

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
