# Adversus Jovinianum libri duo 1.277.707-721

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 1.277.707 to 1.277.721. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.707
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.707

De singulis tribubus, excepta tribu Dan, pro qua reponitur tribus Levi, duodecim millia virginum signatorum creditura dicuntur, qui cum mulieribus non sunt coinquinati. Ac ne putaremus de bis dici, qui scorta non norunt, statim intulit: Virgines enim permanserunt. Ex quo ostendit omnes qui virgines non permanserunt, ad comparationem purissimae et angelicae castitatis, et ipsius Domini nostri Jesu Christi, esse pollutos. lli sunt qui cantant Canticum novum, quod nemo potest canere, nisi qui virgo est. Hi sunt primitite Dei et Agni, et sine macula (Apoc. XIV, 3,4). Si virgines primitiae Dei sunt: ergo viduae et in matrimonio continentes, erunt post primitias, id est, in secundo et tertio gradu: nec prius perditus populus salvari poterit, nisi tales hostias castitatis Deo obtulerit, et imm…culatum Agnum, purissimis victimis reconciliaverit. Infinitum est de Evangelio decem virginum exponere sacramentum quinque stultarum et quinque sapientum. Hoc solum nunc dico, quod quomodo absque caeteris operibus virginitas sola non salvat, sic omnia opera absque virginitate, puritate, continentia, castitate, imperfecta sunt. Ex quo nequaquam nos illud poterit impedire, quod adversarius objicit, fuisse Dominum in Cana Galileae, et nuptiarum testa celebrasse, quando aquas vertit in vinum. Hoc enim brevissime respondebo, quod qui octava dic circumcisus est, et pro quo par turturum, et duo pulli columbarum dic purgationis oblati sunt, cum caeteris, antequam pateretur, Judaicam consuetudinem comprobavit: ne illis occasionem juste se interficiendi tribuere videretur, quasi legem destruens damnansque naturam. Quanquam et hoc pro nobis. Qui enim semel venit ad nuptias semel docuit esse nubendum. Et tunc virginitati posset officere, si nuptias post virginitatem, et viduitatis castimoniam non in gradu tertio poneremus. Nunc autem eum haereticorum sit damnare conjugia, et Dei spernere conditionem, quidquid de laude dixerit [Al.

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
