Latin
1.277.750 to 1.277.765
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 1.277.750-765
Unproofread scanNot analysed yet
Certe Romanus populus quanto honore virgines semper habuerit, hinc apparet, quod consules et imperatores, et in curribus triumphantes, qui de superatis gentibus trophaea referebant, et omnis dignitatis gradus, eis de via cedere solitus sit. Claudia virgo Vestalis cum in suspicionem venisset stupri, et simulacrum matris Idaeae in vado Tiberis haereret, ad comprobandam pudicitiam suam fertur cingulo duxisse navem, quam multa millia hominum trahere nequiverant. Melius tamen, inquit Lucani poetae patruus [Scil. Seneca praeceptor Neronis], cum illa esset actum, si hoc quod evenit, ornamentum potius exploratae fuisset pudicitiae, quam dubiae patrocinium. Nec mirum hoc de hominibus, cum Minervam quoque et Dianam virgines deas finxerit error gentilium, et inter duodecim signa coeli, quibus mundum volvi putant, Virginem collocarint. Magna injuria nuptiarum, ut ne inter scorpios quidem et centauros, et cancros, et pisces, et aegorerotas [Scil. capricornum], uxorem maritumque coniruserint. Triginta Atheniensium tyranni cum Phidonem [Al. Phedonem] in convivio necassent, filias ejus virgines ad se venire jusserunt, et scortorum more nudari; ac super pavimenta, patris sanguine cruentata, impudicis gestibus ludere: quae. paulisper dissimulato dolore [Al. doloris habita], cum temulentos convivas cernerent, quasi ad requisita naturae egredientes, invicem se complexae praecipitaverunt in puteum, ut virginitatem morte servarent. Demotionis Areopagitarum principis virgo filia, audito sponsi Leosthenis interitu, qui bellum Lamiacum conci· tarat, se interfecit: asserens quanquam intacta esset corpore, tamen si alteram accipere cogere· tur, quasi secundum acciperet, cum priori mente nupsisset. Spartiatae et Messenii diu inter se habuere amicitias, in tantum ut ob quaedam sacra etiam virgines ad se mutuo mitterent. Quodam igitur tempore, cum quinquaginta virgines Lacedaemoniorum Messenii violare tentassent, de tanto numero ad stuprum nulla consensit, sed omnes libentissime pro pudicitia occubuerunt. Quamobrem grave bellum et longissimum concitatum est, et post mullum temporis Mamertia subversa est.