# Adversus Jovinianum libri duo 1.277.801-819

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 1.277.801 to 1.277.819. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.801
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.801

libidinem sustineret? Artemisia quoque uxor Mausoli insignis pudicitiae fuisse perhibetur. Quae cum esset regina Cariae, et nobilium poetarum atque historicorum laudibus praedicetur, in hoc vel maxime effertur quod defunctum maritum sic semper amavit ut vivum, et mirae magnitudinis exstruxit sepulcrum, in tantum ut usque hodie omnia sepul…ra pretiosa ex nomine ejus Mausolaea nuncupemur. Tenta Illyricorum regina, ut longo, tempore viris fortissimis imperaret, et Romanos, saepe frangeret, miraculo utique meruit castitatis. Indi, ut omnes pene Barbari, uxores plurimas habent. Apud cos lex est, ut uxor charissima cum defuncto marito cremetur. Hae igitur contendunt inter se de amore viri; et ambitio summa certantium est, ac testimonium castitatis, dignam morte decerni. Itaque victrix in habitu ornatuque pristino juxta cadaver accubat, amplexans illud et deosculans, et suppositos ignes pudicitiae laude contemnens. Puto quae sic moritur, secundas nuptias …o… requirit. Alcibiades ille Socraticus, victis Atheniensibus, fugit ad Pharnabazum. Qui, accepto pretio a Lysandro principe Lacedaemoniorum, jussit eum interfici. Cumque suffocato caput esset ablatum, et missum Lysandro in testimonium caedis expletae, reliqua pars corporis jacebat insepulta. S…la igitur concubina, contra crudelissimi hostis imperium, inter extraneos, et imminente discrimine, funeri justa persolvit, mori parata pro mortuo, quem vivum dilexerat. Imitentur matronae, et matronae saltem Christianae, concubinarum fidem, et praestent liberae quod captiva servavit; Strato regulus Sinodis manu propria se volens confodere, ne imminentibus Persis ludibrio foret, quorum foedus AEgyptii regis societate neglexerat, retrahebatur formidine, et gladium quem arripuerat circumspectans, hostium pavidus exspectabat adventum. Quem jamjamque capiendum uxor intelligens, exstorsit acinacem de manu, et latus ejus transverberavit. Compositoque ex more cadaveri se moriens superjecit, ne post virginalia foedera alterius coitum sustineret. Xenophon in Cyri majoris scribit infantia, occiso Abradote viro, quem Panthea uxor miro amore dilexerat, collocasse se juxta corpus lacerum, et confosso pectore, sanguinem suum mariti infudisse vulneribus.

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
