# Adversus Jovinianum libri duo 1.277.820-840

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 1.277.820 to 1.277.840. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.820
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.820

Justam causam regis occidendi putavit uxor, quam maritus nudam amico suo et ignorantem monstraverat. Judicavit enim se non amari, quae et alteri posset ostendi. Rhodogune filia Darii, post mortem viri, nutricem quae illi secundas nuptias persuadebat, occulit. Alcestin fabulae ferunt pro Admeto sponte defunctam: et Penelopes pudicitia Homeri carmen est. Laodamia quoque poetarum ore cantatur, occiso apud Trojam Protesilao, noluisse supervivere. Mulieres Romanae insignes. — Ad Romanas feminas transeam; et primam ponam Lucretiam, quae violatae pudicitiae nolens supervivere, maculam corporis cruore delevit. Duillius [Al. Duellius] qui primus Romae navali certamine triumphavit, Biliam virginem duxit uxorem, tantae puditiciae, ut illo quoque saeculo pro exemplo fuerit, quo impudicitia monstrum erat, non vilium. Is jam senex et trementi corpore in quodam jurgio audivit exprobrari sibi os foetidum, et tristis se domum contulit. Cumque uxori questus esset quare nunquam se monuisset, ut huic vitio mederetur: Fecissem, inquit illa, nisi putassem omnibus viris sic os olere. Laudanda in utroque pudica et nobilis femina, et si ignoravit vitium viri, et si patienter tulit, et quod maritus infelicitatem corporis sui, non uxoris fastidio, sed maledicto sensit inimici. Certe quae secundum ducit maritum, hoc non potest dicere. Marcia Catonis filia minor, cum quaereretur ab ea cur post amissum maritum denuo non nuberet, respondit non se invenire virum qui se magis vellet quam sua. Quo dicto ostendit divitias magis in uxoribus eligi solere, quam pudicitiam, et multos non oculis sed digitis uxores ducere. Optima sane res, quam avaritia conciliat. Eadem cum lugeret virum, et matronae ab ea quaererent quem diem haberet luctus ultimum, ait: Quem et vitae. Arbitror, quae ita virum quaerebat absentem, de secundo matrimonio non cogitabat. Brutus Porciam virginem duxit uxorem; Marciam Cato non virginem;

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
