Latin
1.277.841 to 1.277.865
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 1.277.841-865
Unproofread scanNot analysed yet
sed Marcia inter Hortensium Catonemque discurrit, et sine Catone vivere Marcia potuit; Porcia sine Bruto non potuit. Magis enim se unicis viris applicant feminae; et nihil aliud nosse, magnum arctioris indulgentiae vinculum est. Anniam cum propinquus moneret, ut alteri viro nuberet (esse enim ei et aetatem integram, et faciem bonam): Nequaquam, inquit, hoc faciam. Si enim virum bonum invenero, nolo timere ne perdam; si malum, quid necesse est post bonum pessimum sustinere? Porcia minor cum laudaretur apud eam quaedam bene morata, quae secundum habebat maritum, respondit: Felix et pudica matrona nunquam praeterquam semel nubit. Marcella major rogata a matre sua gauderetne se nupsisse, respondit: Ita valde, ut amplius nolim. Valeria Messalarum soror, amisso Servio viro, nulli volebat nubere. Quae interrogata cur faceret, ait sibi semper maritum Servium vivere. Theophrasti de Nuptiis liber. Uxoris ductae incommoda. Propter quod dicuntur uxores. Stultitia hominum non rara. —Sentio in catalogo feminarum multo me plura dixisse quam exemplorum patitur consuetudo, et a lectore erudito juste posse reprehendi. Sed quid faciam, cum mihi mulieres nostri temporis apostoli ingerant auctoritatem; et necdum elato funere prioris viri, memoriter digamiae praecepta decantent? Ut quae Christianae pudicitiae despiciunt fidem, discam saltem ab ethnicis castitatem. Fertur aureolus Theophrasti liber de Nuptiis, in quo quaerit an vir sapiens ducat uxorem. Et cum definisset, si pulchra esset, si bene morata, si honestis parentibus, si ipse sanus ac dives, sic sapientem aliquando inire matrimonium, statim intulit: «Haec nutem in nuptiis raro universa concordant. Non est ergo uxor ducenda sapienti. Primum enim impediri studia philosophiae; nec posse quemquam libris et uxori pariter inservire. Multa esse quae matronarum usibus necessaria sint, pretiosae vestes, aurum, gemmae, sumptus, ancillae, supellex varia, lecticae et esseda deaurata.