# Adversus Jovinianum libri duo 1.277.895-917

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 1.277.895 to 1.277.917. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.895
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.895

Difficile custoditur, quod piures amant. Molestum est possidere, quod nemo habere dignetur. Minore tamen miseria deformis habetur, quam formosa servatur. Nihil tutum est, in quod totius populi vota suspirant. Alius forma, alius ingenio, alius facetiis, alius liberalitate sollicitat. Aliquo modo, vel aliquando expugnatur, quod undique incessitur. Quod si propter dispensationem domus et languoris solatia, et fugam solitudinis, ducuntur uxores; multo melius servus fidelis dispensat, obediens auctoritati domini, et dispositioni ejus obtemperans, quam uxor, quae in eo se existimat dominam, si adversum viri faciat voluntatem, id est, quod placet, non quod jubetur. Assidere autem aegrotanti magis possunt amici, et vernulae beneficiis obligati, quam illa quae nobis imputat [Al. imputet] lacrymas suas, et haereditatis spe vendit [Al. vendas] illuviem, et sollicitudinem jactans, languentis animum desperatione conturbat. Quod si ipsa languent, coaegrotandum est, et nunquam ab ejus lectulo recedendum. Aut si bona fuerit et suavis uxor (quae tamen rara avis est ), cum parturiente gemimus, cum periclitante torquemur. Sapiens autem nunquam solus esse potest. Habet secum omnes qui sunt, qui unquam fuerunt boni, et animum liberum quocunque vult, transfert. Quod corpore non potest, cogitatione complectitur. Et si hominum inopia fuerit, loquitur cum Deo. Nunquam minus solus erit quam cum solus erit. Porro liberorum causa uxorem ducere, ut vel nomen nostrum non intereat, vel habeamus senectutis praesidia, et certis utamur haeredibus, stolidissimum est. Quid enim ad nos pertinet recedentes e mundo, si nomine nostro alius nominetur: cum et filius non statim patris vocabulum referat, et innumerabiles sint, qui eodem appellentur nomine? Aut quae senectutis auxilia sunt enutrire domi, qui aut prior te forte moriatur, aut perversissimis sit moribus? Aut certe cum ad maturam aetatem venerit, tarde ei videaris mori. Haeredes autem meliores et certiores amici sunt et propinqui, quos judicio deligas, quam quos, velis nolis, habere cogaris.

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
