# Adversus Jovinianum libri duo 1.277.985-1016

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 1.277.985 to 1.277.1016. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.985
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/1.277.985

potionemque nullam, nisi alternis [Al. alterius] tact…m labris vir et uxor hauriebant; alia deinceps non minus inepta facientes, in quae improvida vis ardentis affectus erumpebat. Origo quidem amoris honesta erat, sed magnitudo deformis. Nihil autem interest, quam ex honesta causa quis …saniat. Unde et Xystus in sententiis: Adulter est, inquit, in suam uxorem amator ardentior. In aliena quippe uxore omnis amor turpis est, in sua nimius. Sapiens vir judicio debet amare conjugem, non affectu. Regat [Al. reget] impetus voluptatis, nec praeceps feretur [Al. feratur] in coitum. Nihil est foedius quam uxorem amare quasi adulteram. Certe qui dicunt se causa reipublicae, et generis humani, uxoribus jungi, et liberos tollere, imitentur saltem pecudes, et postquam uxorum venter intumuerit, non perdant filios; nec amatores uxoribus se exhibeant, sed maritos. Quorumdam matrimonia adulteriis cohaeserunt; et, o rem improbam! iidem illis pudicitiam praeceperunt, qui abstulerant. Itaque cito ejusmodi nuptias satietas solvit. Cum primum lenocinium libidinis abscessit, quod libebat, eviluit. Nam quid, ait Seneca, de viris pauperibus dicam, quorum in nomen mariti, ad eludendas leges quae eontra caelibes latae sunt, pars magna conducitur? Quomodo potest regere mores et praecipere castitatem, et mariti auctoritatem tenere, qui nupsit? Doctissimi viri vox est, pudicitiam in primis esse retinendam, qua amissa, omnis virtus ruit. In hac muliebrium virtutum principatus est. Haec pauperem commendat, divitem extollit, deformem redimit, exornat pulchram; bene meretur de majoribus, quorum sanguinem furtiva sobole non vitiat; bene de liberis, quibus nec de matre erubescendum, nec de patre dubitandum est; bene in primis de se, quam a contumelia externi [Al. exteri] corporis vindicat. Captivitatis nulla major calamitas est, quam ad alienam libidinem trahi. Viros consulatus illustrat; eloquentia in nomen aeternum effert; militaris gloria triumphusque novae gentis consecrat.

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
